Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Sectio I. De obiecto, et subiecto in commune.
Sectio II. Logicae adaequata materia.
Sectio III. Utrum voces sint logicae obiectum?
Sectio IV. Utrum ens rationis sit Logicae obiectum?
§ 41
§ 42
§ 43
§ 44
Subsectio I. Qui ens rationis constituant logicae obiectum.
Subsectio II. Confutatio primi argumenti ab auctoritate petiti.
§ 53
§ 54
§ 55
Ut autem constet, quam invitus S. Thomas pro eiusmodi opinionibus adducatur, eiusque doctrina obtenebretur ab interpretibus, libet eius testimonia proferre pro sententia opposita: et ostendere quam verum sit quod ii auctores dixerunt de aliis Thomistis: in quorum damnatione ipsi quoque esse videntur: Quinta (inquiunt) tandem sententia est quorundam Thomistarum, qui sui auctoris et Caietani praefato opusculo mentem ad propriam imaginationem magis trahentes quam sequentes dicunt, etc. Primum testimonium S. Thomae est in 1. dist. 2. q. 1. art. 4. §. Et ex hoc patet: ubi cum dixisset animal esse genus, ex hoc quod intellectus intelligit animal, ait, et huiusmodi intentionis licet proximum fundamentum non sit in re, sed in intellectu, etc. Sed ens rationis chymaericum: aut quod isti fingunt ex conceptione generis resultare, non habet immediatum fundamentum in intellectu: quia ei non est intrinsece: sed conceptio ipsa generica habet in intellectu fundamentum immediatum. Cum autem dixit animali convenire esse genus ex eo quod intelligitur, loquitur S. Thom. in sensu formali: ut constat ex opusc. 49. prope finem: cum enim egisset de secunda intentione generis, ait: et similiter abstrahit speciem ab individuis in quantum intelligit naturam speciei, et immediate ante. sic ergo intellectus absque falsitate abstrahit genus a speciebus in quantum intelligit naturam generis. Itaque ratio formalis generis est conceptio eiusdem generis: alioquin essent falsa haec verba S. Thomae: ly enim in quantum reduplicat rationem formalem, ut album in quantum album disgregat visum, reduplicat rationem formalem albedinis.