Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Sectio I. De obiecto, et subiecto in commune.
Sectio II. Logicae adaequata materia.
Sectio III. Utrum voces sint logicae obiectum?
Sectio IV. Utrum ens rationis sit Logicae obiectum?
§ 41
§ 42
§ 43
§ 44
Subsectio I. Qui ens rationis constituant logicae obiectum.
Subsectio II. Confutatio primi argumenti ab auctoritate petiti.
§ 53
§ 54
S. Thomam adducunt eadem lect. 5. Philosophum explicantem his verbis: Et huiusmodi ens rationis est proprie subiectum logicae: huiusmodi autem intentiones intelligibiles entibus naturae aequiparantur. Idem fere repetit inferius. Quibus adsonat opusc. 42. c. 4. his verbis: Ens autem rationis proprie dicitur de illis intentionibus, quas ratio in rebus adinvenit: sicut est intentio generis et speciei, quae non inveniuntur in rerum natura, sed sequuntur actiones intellectus et rationis; et eiusmodi ens est subiectum logicae. Expenduntur illa verba, non sunt in rerum natura: denominationes autem extrinsecae in rerum natura sunt: item illa, sed sequuntur ad operationes intellectus: quod expresse favet huic sententiae: nihil enim sequitur operationem intellectus nisi ab illo distinctum. Respondeo uno verbo cum P. Toleto: D. Thomam locutum de ipsis actibus intellectus, ut extrinsece denominant obiecta in significatione §. 43. Quod autem dixerit, eas intentiones non esse in rerum natura, id est extra intellectum: in intellectu autem eas non esse ubi negavit? Quod autem dixerit eam intentionem secundam sequi ex operationibus intellectus, id est sequitur in genere causae formalis ut dixi §. 48. P. enim Toletus qui eas denominationes non distinxit ab actibus, dixit eas ab actibus oriri, et resultare: non est ergo legitima consequentia, S. Thomas dixit secundas intentiones oriri ab actibus intellectus: ergo censuit eas ab actibus distingui: infiniti enim dicunt antecedens negata consequentia.