1 Dices huiusmodi cognitiones referri ad demonstrationem, sicut cognitio partis, aut attributi refertur ad cognitionem totius, aut essentiae, ergo sunt practicae. 2 Nego consequentiam; quia referuntur ad demonstrationem tanqua ad finem ultimum, et extrinsecum, quod non tollit quin sint speculativae. Sicut in Theologia multae cognitiones practicae referuntur ad speculativas, nam cum unus habitus refertur ad alium, retinet suum proprium modum tendendi in obiectum, et cum habitus de passione sistat in sola contemplatione, est speculativus, licet referatur ad practicum. Quae relatio nunquam immutatur. Quod si per extrinsecam denominationem a principali habitu, eum practicum voces, quaestio est de solo nomine; uterisque non proprio.