Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza

Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)

First published 1624

Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.

This work is being completed — add a section.


Summulae

Logica

Disputatio I: De obiecto Logicae.

Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.

Sectio I. De logica utente, et docente, an utraque sit scientia?

Prima sententia de logica docente et utente. Reiicitur.— De logica utente magna vocum contentione inter Doctores, sine magna utilitate, certatur. Primo aliqui volunt logicam docentem esse habitum logicae, qui docet naturam modi sciendi, utentem vero esse habitum, qui docet talem modum, et efficit. Sed immerito, quia tantum datur unus habitus logicae, qui doceat facere modum sciendi, hic autem habitus non illum efficit in alia materia, sed tantum in sua propria. Nec vero logica practica potest dici utens, quia scientia semper est docens.

Secunda sententia. Impugnatur primo.— Secundo volunt alii, utentem logicam esse peculiarem quemdam habitum, qui in quavis facultate, seu materia probabiliter disputat. Verum falsum est omnino dari peculiarem habitum, qui disserat in quavis materia probabiliter. Primo, quia non datur aliquis peculiaris habitus, qui in quavis materia disserat demonstrative, ergo neque qui probabiliter. Antecedens est certum, consequentia patet a paritate rationis. Secundo, quia sicut in quavis facultate sunt aliqui habitus certi et evidentes, sic sunt et probabiles, qui in diversa materia diversas habent rationes formales, a quibus sumunt diversam speciem. Ergo non est dandus unus habitus probabilis omnibus scientiis communis.

Tertia sententia.— Tertio volunt multi, logicam utentem esse eam logicae partem, quam scientiam appellamus topicam, quae non disserit in quacumque materia in particulari, sed tradit praecepta, et regulas communes probabiliter disserendi; quae regulae loci communes appellantur, quibus communiter Rhetores utuntur. Deinde per habitus probabiles aliarum scientiarum, in quavis materia probabiliter disseritur, utendo locis communibus in ea materia.

Haec sententia videtur esse Aristotelis, et B. Thomae. Talem habitum dari non est dubium, sicut datur logica demonstrativa, quae doceat evidenter arguere. Verum hunc habitum vocari logicam utentem, quaestio est de nomine, cum de re constet. Nec video cur topica potius, quam demonstrativa, sit utens appellanda.

Quarta sententia de logica utente.— Alii volunt logicam utentem esse actus, vel habitus aliarum scientiarum, quatenus diriguntur logicis praeceptis. Ita P. Vazquez, tit. 1. p. 1. disp. 8. num. 19. Nec displicet hic modus, quia omnium proprissimus, sed logica in auferendi casu debet esse, non in nominandi. Nec est una, logica utens, sed plures logica utentes, quia omnes scientiae utuntur logica. Neque hic modus est insolitus, namque Augustinus, Paulum, et reliquos Theologos vocat Dialecticos, quia Dialectica utuntur. Et Dialectici diviserunt logicam, in logicam a rebus avulsam, quae est docens, quia non circa res aliarum scientiarum, sed circa directionem ipsorum actuum, versatur: et in logicam rebus concretam, quae sunt omnes scientiae reales, quia unaquaeque reale suum concernit obiectum, quae vocantur logica utens.

E duabus iis ultimis sententiis utere qua libuerit, illud advertens, iuxta hanc quartam sententiam logicam docentem esse utentem circa suum proprium obiectum, quia circa illud suis utitur praeceptis, et docens argumentationem in communi, ipsa argumentatio secundum rationem communem est obiectum sui ipsius. Item supra quemlibet actum logicum potest alio reflecti, actus autem directus erit proprie logica utens. At vero iuxta tertiam sententiam logica topica est utens, quia docet regulas in propria sua materia disserendi.

Logica docens est vere, ac proprie, scientia.— De logica docente dubium esse non potest, quin sit vere ac proprie scientia, quia habet principia, et conclusiones evidentia. Si qui vero ex Patribus aliquando dixere, logicam non esse scientiam, sed perniciem, intellige non de logica, quae docet modum sciendi, sed de Sophistica, qua Ethnici Philosophi abutebantur adversus Catholicos. Dices. Logica vocatur modus sciendi. Ergo non est scientia. Nego consequentiam, quia modus sciendi formalis est vere et proprie scientia, quia ab illo formaliter denominamur scientes. Dices. Communiter dicitur absurdum esse quaerere simul scientiam et modum sciendi, sed ille modus sciendi est logica, ergo logica non est scientia. Respondetur nomine modi sciendi intelligi scientiam logicam, et nomine scientiae intelligi scientias reales, quas inquirere, nisi logica praemissa, est absurdum.

Iuxta tertiam sententiam logica utens est proprie scientia.— De logica utente iuxta quartam et tertiam sententiam Philosophandum est. Iuxta tertiam dubium non est, eam esse vere ac proprie scientiam, quia topica demonstrative docet qua ratione probabile argumentum efformes: licet enim syllogismus topicus, circa quem illa versatur, non sit scientia, sed opinio ipsa, tamen scientifice docet, eum esse opinativum. Item docet argumentum probabile e quo loco communi sit educendum: sicut logicus evidenter ostendit naturam syllogismi fallacis, quia circa unum errorem potest scientia procedere evidenter; sicut circa ipsam demonstrationem alii discurrunt probabiliter, alii evidenter, alii vero falso et male ratiocinantur. Ratio a priori est, quia logica est scientia reflexa, quae habet pro obiecto omnem demonstrationem, et argumentationem. Haec autem, cum suam habeat naturam et proprietates, potest cognosci aut clare, aut probabiliter, aut falso, sicut quodvis aliud obiectum.

Iuxta quartam sententiam si scientia particularis est proprie scientia, et logica utens; si vero non fuerit, neque logica utens.— Iuxta quartam sententiam distinguendum est, aut enim scientia particularis realis, (quae iuxta hanc sententiam dicitur logica utens,) est proprie scientia, aut non; si est scientia, logica utens erit scientia; si vero non fuerit scientia, neque id erit logica utens. Ratio est, quia actus aliarum scientiarum multi sunt probabiles, multi evidentes, falsi multi, licet recte per logicam disponantur.

Unum in dubium revocatur. Utrum logica utens, ut utens, sit scientia, etiam in actibus scientificis? Breviter respondetur, Actus aliarum scientiarum dupliciter considerari. Primo, ut ipsi repraesentant sua obiecta; sic autem aut sunt demonstrationes, aut species syllogismi. Secundo non ut repraesentant obiecta, sed ut cognoscuntur ab aliis actibus, sic autem nec sunt scientia, neque opinio, sed sunt obiecta actus reflexi. Dico igitur logicam utentem, ut utentem, neque esse scientiam, neque opinionem. Probatur, quia logica utens, ut utens, habet rationem obiecti logicae docentis; sed obiectum, ut obiectum, non est scientia; ergo logica utens, ut utens, non est scientia. Probatur minor, quia logica utens est actus scientiae realis directus per logicam, sed idem est esse obiectum logicae docentis, et esse actum directum a logica docente, quia logica docens non dirigit actum, nisi illum cognoscendo; sicut manus Architecti utitur Architectura, dum ab eadem Architectura cognoscitur domus, ergo logica utens, ut utens, est obiectum logicae docentis.

Neque ob hoc dico logicam utentem esse solam extrinsecam denominationem a docente, sed utentem constitui formaliter in ratione utentis a docente, sed modus sciendi obiectivus constituitur in esse obiectivi a formali. Ratio est, quia logica utens est obiectum, quod cognoscitur per docentem. Hoc existimo doceri a plerisque recentioribus, qui dicunt logicam utentem, et docentem esse idem, id est, pro forma, a qua denominatur utens sicut modus sciendi formalis et obiectivus dicunt eandem formam, a qua obiectivus denominatur. Cur vero ita sit logica appellata potius quam aliae facultates. Respondeo, quia sic voluere poëtae.

Sectio II. Utrum logica sit scientia practica? an speculativa?

Sectio III. Utrum logica concurrat efficienter ad actus aliarum scientiarum?

Sectio IV. Utilitas, unitas, et finis dialecticae.

Disputatio III: De praedicabilibus in commune.

Disputatio IV: De genere.

Disputatio V: De specie, et individuo.

Disputatio VI: De differentia, proprio, et accidenti.

Disputatio VII: De his, quae sunt quinque praedicabilibus communia.

↑ Top of work