1 Unde sumitur argumentum, quia aliqua debet esse regula, iuxta quam iudicemus de modo sciendi, et per quam regulemur in iudicio ferendo, sed haec est notitia dialectica, sin assigna mihi quae sit? ergo cognitio dialectica est regula de modo sciendi. Probatur maior, quia saepe circa modum sciendi oritur controversia: ergo debet esse aliqua regula, iuxta quam lis componatur, neque opus est, ut per modum imperii proponatur, Hoc est faciendum. Sed sufficit, ut proponatur eius essentia, et ratio, qua sit, quod est re idem omnino, licet verbis explicetur diversis. Idem enim est dicere hac via iturus est Romam, ac dicere. Hac via te Romam ducet. Quod est idem in modo sciendi. 2 Tertium fundamentum est, quia logica neque est scientia activa, neque factiva, ergo neque est practica. 3 Respondetur eam esse activam, quia circa internas versatur actiones.