Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.
Sectio I. De logica utente, et docente, an utraque sit scientia?
Sectio II. Utrum logica sit scientia practica? an speculativa?
Sectio III. Utrum logica concurrat efficienter ad actus aliarum scientiarum?
§ 30
1 Affirmant ex recentioribus nonnulli. Sed immerito. Primo quia nullus habitus concurrit efficienter, nisi ad suos actus proprios, ex quibus generatur, sed actus aliarum scientiarum non sunt proprii logicae, neque ab illis generatur. Ergo logica non concurrit efficienter ad illos: maior videtur ex terminis nota, quia, si non sunt proprii actus logicae, ergo ab illis non generatur logica. Ergo neque logica illos generat. Patet consequentia, quia logica, et omnis habitus naturalis, no generat actus dissimiles illis, a quibus ipsa generatur, sed actus aliarum scientiarum sunt dissimiles actibus logicis, ergo illi non generantur a logica. Probatur minor primi syllogismi, quia actus aliarum scientiarum sunt de rebus secundum se. Ergo actus aliarum scientiarum non sunt actus logici.
§ 31
1 Secundo actus aliarum scientiarum sunt obiectum logicae. Ergo no producuntur a logica. Patet consequentia, quia scientia habitualis no producit suum obiectum, sed illud considerat per actus, ut patet in Architectura, aliisque practicis facultatibus. Neque audiendus est qui asserit, eas ad opera externa immediata actione concurrere, id enim sine fundamento (ut alibi dicam) et sine auctoritate asseritur. Doctores enim scientiis non effectionem, sed contemplationem adscribunt obiecti, ad quod concurrunt mediis suis actibus: at praeter actus proprios tendentes in obiecta habituum quid producunt habitus? Confirmatur, habitus per actus tendit in obiectum. Rogo, in quod obiectum logica tendat producendo actus aliarum scientiarum? Demum intellectus cum propria specie impressa, et habitu Physicae verbi gratia, est causa adaequata cognitionis Physicae, ergo non concurrit alia cum eis. Hanc consequentiam late probo disput. 9. Phys. sect. 4. Quod vero fiant artificiose est extrinseca denominatio a logicis actibus, sicut pedes ad numerum referri.
§ 32
1 Dices alias scientias practicas non concurrere ad sua obiecta producenda, quia sunt in potentia diversa, ut Architectura no concurrit ad domum, secus logicam, quae est in eadem potentia. Sed contra, quia si ei non convenit ex communi ratione scientiae practicae, multo minus illi conveniet ex eo quod sit in eadem potentia. Nam intellectus directus a logica multo facilius exequitur obiectum logicae, quam potentiae externae directae a scientiis practicis, ergo si hae potentiae sine concursu activo scientiae practicae efficiunt suos actus, etiam intellectus sine concursu logicae suos efficit.
§ 33
1 Tertio, quia habitus logicae non tendit immediate in obiecta, sed mediis actibus, est enim ut potentia, quae obiectum attingit solum per actus. Ergo habitus logicae no producit suum obiectum. Patet consequentia, quia iam haberet etiam modum tendendi in obiectum immediate, et non per actus. Confirmatur, actus logicae non producunt actus aliarum scientiarum, actus enim solum producit habitum, et circa obiectum tantum versatur in genere causae formalis extrinsecae, ut in libris de anima longe dicetur. Ergo neque habitus logicae concurrit efficienter. Probatur consequentia, quia actus maiorem, et immediatiorem, immo formalem directionem habent in obiecta, quam habitus; sed directio actus illi non tribuit actionem, nem, ergo neque habitus directio eam tribuit habitui.
§ 34
1 Ratio autem, ob quam logicus facilius differit, non provenit ex habitus efficientia, sed ex actuum directione. Quando vero sine reflexa cognitione logica quis differit, id praestatur per habitus aliarum scientiarum, et naturali lumine rationis, non vero per habitum logicae. Hoc enim firmum sit, nunquam habitum aliquid circa obiectum praestare, nisi per suos actus.
§ 35
1 Rogas, quid sibi velit adagium principium arte facti est in efficiente artificium? Respondeo artificium in efficiente, id est in artifice, esse notitiam practicam, quae est principium dirigens ipsum artificem ad opus, non tamen illud efficiens.