Secundum fundamentum sententiae Soti est,1 quia logica considerat naturam et essentiam modi sciendi nullas tradendo regulas illum efficiendi, sed cognita eius natura intellectus redditur facilis ad illum efficiendum, ergo logica non est scientia practica. 2 Antecedens probatur, quia tota logica est circa naturam modi sciendi, et docet quid sit, quas habeat partes, etc. Neque enim docet quomodo sit faciendus syllogismus, in quo differt tum a prudentia, quae censet hic, et nunc esse hanc virtutem exercendam, aut illam; tum ab Architectura, quae docet regulas, per quas domus est struenda. Logica vero sistit in sola cognitione formae syllogisticae, et cum syllogismus sit in eodem intellectu, quam facillime sit ab intelligente.