Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.
Sectio I. De logica utente, et docente, an utraque sit scientia?
Sectio II. Utrum logica sit scientia practica? an speculativa?
Sectio III. Utrum logica concurrat efficienter ad actus aliarum scientiarum?
Sectio IV. Utilitas, unitas, et finis dialecticae.
§ 36
1 DIalectica admodum esse utile luce clarius apparet, sancti vero Doctores, cum in dialecticam videntur invecti, non tam in illam, quam in sophistas, quia ea abutebantur, congerunt convitia, ut clare constat ex S. August. 1. 7. lib. 1. contra Cresconium cap. 18. ubi Christum Servatorem, et Apostolos dialecticos nuncupat, et dialecticam artem disputatoriam: disputare autem ait esse verum a falso discernere. Nam, cum homini connaturalis sit veritatis inquisitio, apprime ei erit utilis facultas, per quam ei praemuniatur via ad veritatem consequendam. Habitus autem dialecticae non est simpliciter necessarius, cum sit natura sua acquisitus. Acquisiti enim habitus non sunt simpliciter necessarii, quia non dant simpliciter, sed facile posse. Quia totum, quod intellectus potest cum tali habitu, potest sine illo. In quo differt ab habitu supernaturali, qui dat simpliciter posse, atque ideo est simpliciter necessarius. 2 De quo me videre disp. 16. de anima. Utrum vero semper aliqua cognitio reflexa requiratur ad assensum conclusionum aliarum facultatum? no est praesentis instituti, sed animastici. disput. 7. sect. 6. Sive enim requiratur, sive non, syllogismi eodem modo conficiuntur logicis praeceptis, ergo ea quaestio inutilis est logico, quia huic illud tantum est utile, quod est utile arti syllogisticae addiscendae.
§ 37
1 De unitate logicae nihil peculiare occurrit, praeter difficultates omni habitui communes examinandas in prooemio metaph. sect. 7. Dicendum autem est logicam esse scientiam unam specie completa, quia, si est una simplex qualitas, est apertum: si vero includit plures habitus partiales, tota illorum collectio unum aggregatum scientiae constituit. Sicut plures domus unum vicum, aut opidum, et plures homines unum collegium. Scientia enim est nomen collectivum continens multas scientias partiales.
§ 38
Dices. In logica sunt plures habitus, ergo plures scientiae, ergo plures logicae. Distinguo consequens. Plures logicae totales, nego consequentiam. Partiales, concedo. Sicut non sunt plures habitus totales, sed partiales.
§ 39
Dices. Simpliciter dicimus logicam esse plures habitus, et non dicimus simpliciter logicam esse plures scientias, aut plures logicas. Respondeo primo, quaestionem esse de nomine. Secundo rationem reddo, quia communiter nomina haec, scientia logica, physica, etc. sumuntur pro collectione, nomen autem habitus non ita.
§ 40
1 Sed inquiris, quomodo uniantur habitus illi? Respondeo, praecise per collectionem, et aggregationem omnium, qui partiales dicuntur, eo quod versentur circa partem obiecti logicae; inter quos habitus nulla physica intercedit unio, sed fit quasi acervus quidam habituum, sicut ex pluribus domibus resultat acervus, qui vocatur civitas; ita ex pluribus habitibus resultat acervus, qui vocatur logica.
§ 41
1 Dices, sicut ex habitibus constat una scientia logicae; similiter ex omnibus facultatibus, et ex logica conflabitur una scientia totalis; atque ita tantum erit una scientia; sicut ex multis opidis unum resultat Regnum. 2 Respondeo reliquas scientias non versari circa directionem intellectus, sicut versantur omnes dialectici habitus, unde ex obiecto scientiarum, illarum unitas colligitur: sic dicitur una physica naturalis, quia eius obiectum est compositum physicum, et omnes habitus, qui versantur circa hoc compositum, eius partes, et affectiones, constituunt unam physicam; ita omnes habitus, qui versantur circa demonstrationem, etc. constituunt unam logicam. Potuissent quidem philosophi imponere aliquod nomen, quo significaretur collectio omnium facultatum, sicut impositum est ad significandum verbum collectionem, aggregatum enim ex domibus urbis vocatur, aggregatum urbium Regnum, aggregatum ex Regnis Provincia, aggregatum ex Provinciis Imperium, aggregatum ex Imperiis orbis. at vero aggregatum ex utroque orbe caelesti atque terrestri vocatur Mundus. At ad significandum collectionem omnium habituum non est impositum nomen. Unitas enim scientiae tantum tribuitur collectioni habituum, qui versantur circa idem obiectum, aut eius attributa sub eadem ratione formali. De simplicitate habituum longus mihi sermo est, disput. 16. de anima, item de scientiarum unitate, et divisione in praemio metaphysicae, sect. 7. et 9.
§ 42
1 Finis intrinsecus habituum logicae est eius actus. Finis extrinsecus immediatus reliquae scientiae, quas considerat per suos actus. Medius vero, atque remotus, est veritas. Sic dixit Augustinus logicam sibi vendicare veritatis perfectionem.