1 Huius ratio a priori est, quia cognitio practica, qua opus efficitur, et regula, secundum quam debet fieri, sunt idem omnino: ergo dialectica est practica. 2 Probatur minor, quia illa cognitio est regula, ad quam tanquam ad exemplar, vel prototypum comparatur opus, ut de eo iudicetur sit ne recte effectum? an non? sed ad iudicandum de modo sciendi, utrum sit legitimus? nec ne? refertur ad cognitionem illa dialectica, ergo illa cognitio de modo sciendi est regula illius faciendi. Nec potest intelligi, qua ratione cognitio sit regula, nec practica, nisi hoc modo, sic enim architectura est regula domus, quia iuxta architecturam iudicatur de domo. Et ideae divinae sunt cognitiones practicae, quia iuxta illas iudicatur de creaturis, et exercitium virtutum refertur ad prudentiam, quia de eo iuxta prudentiam iudicatur. Quod vero iuxta logicas cognitiones de modo sciendi iudicetur, quis dubitet?