Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.
Sectio I. De logica utente, et docente, an utraque sit scientia?
Sectio II. Utrum logica sit scientia practica? an speculativa?
§ 10
Communis est Thomistarum opinio, Dialecticam simpliciter esse speculativam et non practicam.1 Probatur primo fundamento Soti relati a Molin. 1. p. q. 1. art. 4. disp. 1. §. dubitari tamen potest. et Suar. 2. met. disp. 44. lect. 13. num. 20. 2 Quia habitus practicus est, qui respicit praxim, sed logica non respicit praxim. Ergo logica non est practica. Probatur minor, quia logica adaequate versatur circa actus intellectus tanquam circa obiectum, sed actus intellectus non sunt praxis, ergo logica non versatur circa praxim. Probatur minor, quia omnis actus intellectus est speculatio, sed praxis non potest esse speculatio, ergo actus intellectus non potest esse praxis. 3 Confirmatur, quia intellectus extensione fit practicus, (ut fert commune proverbium:) sed intellectus non extenditur nisi circa actus aliarum potentiarum: ergo intellectus non fit practicus circa proprios actus, sed circa actus aliarum potentiarum.
§ 11
Verum hoc fundamentum nullum esse omnino patet.1 Ad primam enim minorem respondetur logicam respicere praxim. Ad secundam minorem respondetur actus intellectus posse esse praxim, quia non repugnat eundem actum esse speculativum et praxim.2 Ad quod suppone speculationem esse contemplationem, et cognitionem alicuius obiecti: praxim vero esse obiectum cognitum ab actu practico. Unde sicut non repugnat cognosci actum directum per actum reflexum: ita etiam non repugnat actum speculativum cognosci per alium actum practicum. Quare ipse actus speculativus diverso modo cognoscit suum obiectum, atque ipse cognoscitur ab actu practico. Nam ipse ita sistit in cognitione sui obiecti, ut nullas det regulas ipsum faciendi, ut qui considerat Angelum, non dat regulas quomodo fiat Angelus. At vero ipse actus, ut cognoscitur a practico, ita cognoscitur, ut doceatur a practico quomodo sit faciendus. Recte enim potest actus speculativus cognosci per actum practicum, sicut practicus potest cognosci per speculativum. Utrique exemplum subiiciam. Homo quando facit hanc demonstrationem, omnis homo est animal rationale. Petrus est homo, ergo Petrus est animal rationale. Haec demonstratio est speculatio, quia nullas dat regulas faciendi obiectum. Et quando haec demonstratio cognoscitur a logico, ita cognoscitur, ut logica det regulas illam faciendi. Quia logica docet, ad recte concludendum debere praemissas disponi in prima figura. Ergo actus speculativus potest cognosci per alium actum docentem quomodo fieri debeat speculativus.
§ 12
Nunc autem probo actum practicum posse cognosci speculative v.g.1 Architectus cognoscit domum practice, quia actus architecturae dat regulas domus construendae, Angelus autem qui intuetur actum illum Architecti, illum considerat speculative: quia nullas dat regulas illius actus faciendi. Ergo actus practicus potest cognosci speculative.
§ 13
Unde colliges, no opponi praxim et speculationem, quia idem actus potest esse praxis et speculatio. Opponuntur autem speculatio, seu notitia speculativa, et actus practicus, quia non potest idem actus contemplari idem obiectum simul practice et speculative, quia non potest simul dare regulas et non dare illius faciendi. Ex quibus patet ad argumentum.
§ 14
Ad confirmationem respondetur, illud proverbium nullius esse probati auctoris, cuius auctoritate respondere cogamur.1 Secundo respondetur, intellectum extensione fieri practicum, quia non sistit in sola contemplatione, sicut speculatio, sed ulterius se extendit ad opus efficiendum.
§ 15
Ratio a priori nostrae doctrinae est, quia actus intellectus potest esse obiectum dirigibile per alium actum, ut recte fiat; ergo potest esse praxis.1 De antecedenti nullus dubitat, quia sicut intellectus potest errare, ita et dirigi. Consequentia patet, quia praxis est obiectum dirigibile per actum intellectus, ut recte fiat. 2 Confirmatur, quia actus, qui dirigit alium actum, ut recte fiat, non sistit in mera eius contemplatione, sicut speculativus, sed ulterius progreditur ad illum recte efficiendum; ergo actus, qui respicit talem actum, non est speculativus, sed practicus. Antecedens est certum, quia talis actus docet factibilitatem obiecti, sicut Architectura factibilitatem domus. Consequentia vero patet, quia actus speculativus sistit in sola contemplatione obiecti.
§ 16
Dicunt aliqui praxim necessario esse opus externum dirigibile a ratione.1 Sed contra primo, quia haec est frivola petitio principii, ut recte Suarez, supra: id enim impugnamus. Cur enim opus intellectuale non erit praxis, cum sit obiectum dirigibile a ratione? Contra secundo, quia prudentia est habitus practicus, ut est in confesso apud omnes Theologos. Ergo actus intellectus potest esse praxis. Patet consequentia, quia actus intellectus est obiectum a prudentia dirigibile, prudentia enim dictat hic, et nunc esse studendum. Tunc sic, sed sicut prudentia dirigit actus studendi, ut fiant boni moraliter, similiter logica respicit eosdem actus, ut sint boni artificialiter: ergo sicut actus intellectus sunt praxis respectu prudentiae, similiter erunt respectu logicae.
§ 17
Secundum fundamentum sententiae Soti est,1 quia logica considerat naturam et essentiam modi sciendi nullas tradendo regulas illum efficiendi, sed cognita eius natura intellectus redditur facilis ad illum efficiendum, ergo logica non est scientia practica. 2 Antecedens probatur, quia tota logica est circa naturam modi sciendi, et docet quid sit, quas habeat partes, etc. Neque enim docet quomodo sit faciendus syllogismus, in quo differt tum a prudentia, quae censet hic, et nunc esse hanc virtutem exercendam, aut illam; tum ab Architectura, quae docet regulas, per quas domus est struenda. Logica vero sistit in sola cognitione formae syllogisticae, et cum syllogismus sit in eodem intellectu, quam facillime sit ab intelligente.
§ 18
Unde secundo probatur idem antecedens, quia habitus practicus semper ponitur ad tollendam difficultatem, quae oritur circa exercitium obiecti iam cogniti, in intellectu autem nulla est difficultas circa exercitium syllogismi iam cogniti. Ergo logica non est scientia practica, Probatur vero prima consequentia, quia, ut habitus sit practicus, non sufficit, ut quoquo modo opus ex illo sequatur, sed necesse est, ut sequatur ex habitu, tanquam a dictante, et praescribente regulas illud efficiendi. Ut hic actus, Deus est summum bonum, est speculativus, licet ex eo sequatur amor circa summum bonum. Hic autem est practicus. Summum bonum est amandum. Quia dictat amorem circa Deum.
§ 19
1 Neque hoc fundamentum urget, negatur enim antecedens. Ad primam probationem respondeo, eamdem cognitionem modi sciendi esse regulam, qua ratione fieri debeat. Regula enim nihil est aliud, quam cognitio, quae dirigit potentiam ad opus, nulla enim ratione potentia dirigitur ab intellectu nisi per cognitionem obiecti. Omnino enim identicae sunt hae propositiones. Syllogismus in barbara constat tribus propositionibus universalibus affirmativis, et, syllogismus est faciendus in barbara ex tribus propositionibus universalibus affirmativis. Sicut hae sunt identicae. Deus continet summam amabilitatem, et, Deus est amabilis summe. Ergo ipsa cognitio modi sciendi est regula ipsius construendi. Discrimen autem prudentiae non est ad rem. Prudentia enim tantum constituitur ad exercitium ceterarum virtutum, ad quod non indiget speculari earum naturas, sed sufficit supponere in intellectu earum notitiam. Logica vero non solum ad exercitium, verum etiam ad constructionem essentiae modi sciendi constituitur, ne eius erretur essentia, et fiat topicus, qui debet esse demonstrativus. Architectura autem et logica sunt omnino similes.
§ 20
1 Ad secundum respondetur, habitum practicum non tollere novam difficultatem, quae remaneat, supposita cognitione obiecti, circa eiusdem effectionem, sed eam tollere, quae potest esse circa obiecti cognitionem, ad quam ipse inclinat potentiam, et facilitat. Hanc difficultatem logica vincit, quia intellectus institutus habitu logico facilior est circa cognitionem modi sciendi, quam si eo esset destitutus: difficultates vero potentiae externae circa subiecti effectionem no vincuntur per habitus intellectus, sed partim ipsa exercitatione repellente membrorum impedimenta, partim ex maiori specierum practicarum perfectione, sunt enim hae potentiae externae necessariae, quae quantum possunt, et illis imperatur, exercent necessario. Si quid autem non exequuntur, est, quia non possunt. Ad quod nihil iuvat habitus, qui non dat potentiae, ut possit, sed ut facile possit. Ad illas duas propositiones Deus est summum bonum, et summum bonum est amandum. Respondetur ex his nostram sententiam probari. Prima enim est speculativa, quia actus amoris, qui sequitur ex illa, no cognoscitur ab illa, et ita neque est eius obiectum, nec praxis. Secunda vero propositio est practica, quia respicit talem amorem ut obiectum, qui amor oritur ab ea cognitione tamquam obiectum: ita syllogismus oritur ex cognitione Dialectica tamquam obiectum ex actu illustrante potentiam ad illud efficiendum.