Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.
Sectio I. De logica utente, et docente, an utraque sit scientia?
Sectio II. Utrum logica sit scientia practica? an speculativa?
§ 10
§ 11
§ 12
§ 13
§ 14
§ 15
§ 16
§ 17
§ 18
§ 19
§ 20
§ 21
§ 22
§ 23
§ 24
1 Verum negandum non est, eam esse simul speculativam, quia multas habet cognitiones speculativas, per quas intellectus non dirigitur in suis actionibus, ut sunt. Haec definitio non distinguitur realiter a definito. Genus latius patet suis differentiis. Quae cognitiones in sola speculatione consistunt, nam cum actus genericos efformamus, cum definimus, et demonstramus, per alias cognitiones dirigimur. V.g. Quando demonstramus, dirigimur per actus, quibus cognoscimus syllogismum in tali figura tot ac tales habere propositiones, in quibus medium subiicitur in una et praedicatur in alia, etc. Qui actus sunt necessarii, et sufficiunt ad arguendum. Item cognitiones, quibus cognoscimus proprietates modi sciendi, sunt actus speculativi. Quia illae proprietates ex syllogismo dimanant necessario, sive a nobis cognoscantur, sive ignorentur, sicut cognitio architecti de domus proprietate est speculativa, per quam cognoscit domum defendere a frigore, eam esse diuturnam, aut facile corruere, quae cognitio inutilis est ad domum efficiendam, et ea propter speculativa.