1 Secunda confirmatio ex eodem §. 26. nec bene sapit nec audit: Deus enim verus non est terminus logicae communis pluribus diis. Sanctus autem Thomas dixit illum esse communem opinione, id est in errore constituente plures deos. Item et esse illum communem per similitudinem, seu imitationem, quia in nominibus reperitur aliquid simile divino: communitatem autem hanc negat admissis verbis: natura divina non est communicabilis nisi secundum similitudinis participationem. Et quamvis Deus non possit speciei more praedicari, posset tamen non more speciei, neque alicuius ex quinque praedicabilibus, sed more alicuius analogi communis logicae: quemadmodum persona divina praedicatur de pluribus: ita Deus erit absolute praedicabilis de pluribus diis. Quod quam ridiculum sit apud se perpendant singuli.