Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.
Disputatio III: De praedicabilibus in commune.
Disputatio IV: De genere.
Disputatio V: De specie, et individuo.
Sectio I. De specie subiicibili.
Sectio II. Specierum praedicabilis definitio.
Sectio III. Utrum species praedicabilis requirat plura individua possibilia?
Subsectio I. Sententia Thomistarum.
Subsectio II. Diruuntur eius sententiae fundamenta.
§ 23
§ 24
§ 25
§ 26
1 Quartum fundamentum est fere tertii repetitio: quia concepta natura Michaelis absque singularitate habet a nostro intellectu universalitatem: sed haec est secundi praedicabilis. ergo. Maior patet, quia naturas spirituales concipimus per similitudinem materialium: sed natura materialis praecisa a singularibus habet universalitatem, ergo et natura spiritualis. Confirmatur primo 2, quia natura Michaelis habet duo munia. Alterum gerere vicem principii specifici, et sic constituit proxime et immediate speciem: alterum est, gerere vicem principii individuantis: haec autem possunt ratione separari. ergo. Confirmatur secundo 3, quia Deus potest a nobis concipi communiter praecisus a singularitate ex modo concipiendi: ergo et Angelus. Unde iste terminus, Deus, est communis teste sancto Thoma 1. parte quaest. 13. art. 9. 4 asserente esse incommunicabilem secundum rem, communicabilem autem secundum rationem. Quapropter si alias Deo propter infinitatem suam, et quia est suum esse, et expers generis, ac differentiae, non repugnat intentio speciei, re vera ex modo concipiendi fieret species praedicabilis.