Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.
Disputatio III: De praedicabilibus in commune.
Disputatio IV: De genere.
Disputatio V: De specie, et individuo.
Sectio I. De specie subiicibili.
Sectio II. Specierum praedicabilis definitio.
§ 12
Species praedicabilis est, quae de pluribus numero differentibus in eo quod quid est, praedicatur. Huius natura recte ista definitione monstratur. Nam species, quia est ultimus quidditatiuus rei conceptus, non potest de pluribus differentibus specie praedicari. Quia quae specie differunt, non habent eumdem ultimum quidditativum conceptum, individua autem eiusdem speciei illum habent. Quia individuari est extra rei essentiam, ut est commune dialecticorum Adagium, quod est late in metaphysica explicandum, cum de distinctione specifica differemus.
§ 13
Differt autem species a genere1; quia, licet hoc immediate de individuis praedicetur, non tamen complete, quia etiam praedicatur de speciebus. A differentia eadem ratione differt, quia haec incomplete etiam de suis inferioribus, et in quale quid praedicatur. Si autem compares differentiam ad sua inferiora formaliter sub ratione differentiae2, ut rationale ad hoc rationale formaliter, tunc praedicatur ut species de individuo. Sicut cum praedicatur forma rationalis de hac et illa rationali forma, nec tunc praedicatur ut differentia, quia rationale non est differentia rationalis, sed hominis, aut huius hominis.
§ 14
Inquires cur genus non praedicetur de specie, et de suo individuo incompleto, ut animal de hoc animali? Respondetur quia totus ille conceptus potest praedicari de aliis individuis diversarum specierum, secus conceptus differentiae ultimae. Animal aut concipitur praecisum a rationalitate; aut cum illa: si cum illa, est homo, et species completa: si autem praecisum, est genus; quia licet sit in homine; non tamen concipitur ut hominis, sed ut commune homini atque leoni.
§ 15
Est prima difficultas contra definitionem1, quia Deus non est species, et praedicatur de Patre et Filio in quid, qui numero differunt. Respondetur, Patrem et Filium non differre numero in ratione Dei, sed esse eumdem numero Deum; quare Deitas non est universale, quia non multiplicatur numero in his, in quibus est, quod pertinet ad rationem universalis, quod est unum in multis, et in illis realiter divisibile.
§ 16
Secunda difficultas1. Persona divina ut sic respectu Patris et Filii, in quantum personae sunt, praedicatur de pluribus differentibus numero, quia ratio personae est communis, et una, et in inferioribus reipsa multiplicatur. Quia tres personae divinae distinguuntur realiter inter se, et tamen persona divina non est species: ergo definitio speciei convenit aliis a definito. Omissis variis solutionibus falsis. Respondeo personam divinam ut sic2 nec esse speciem proprie, nec genus: quia tres personae non differunt proprie solo numero etiam in ratione personalitatis; quia sunt diversarum rationum; altera paternitas, altera filiatio: nec proprie differunt specie; quia sunt aequali perfectione. Item assero personam divinam ut sic non esse proprie speciem, quia species est conceptus de pluribus individuis praedicabilis, sed constans genere et differentia, ut discurrenti patebit. At persona divina ut sic non constat genere, quia persona ut sic non est genus, quia est analoga personae divinae et creatae. Neque item est genus, quia sub se solum continet individua omnino aequalia: et est ultimus illorum quidditatiuus conceptus in ratione personae divinae. Quod est ergo universalis generis? Respondetur participare ex specie ultima et genere supremo3, ex illa habet esse ultimum quidditativum conceptum suorum inferiorum, ex hoc habet constitui immediate ex ratione analoga, quia ratio personae ut sic analoga est ad humanam et divinam ex communiori sententia (quam modo disputationis gratia suppono) nam si opposita supponatur cum Scoto, nulla est argumenti difficultas. Unde ad argumentum distinguo maiorem. Praedicatur de pluribus differentibus numero, tanquam conceptus constans ex genere et differentia: nego maiorem. Praedicatur ut conceptus alio modo compositus, transeat: ergo speciei definitio non est bona, nego consequentiam. Quia tantum definitur a Porphyrio universale rerum creatarum, quod cognovit: non vero universale rerum divinarum, quas ignoravit. Quod si dicas personam ut sic abstrahentem ab humana et divina esse genus supremum, consequenter dicito personam divinam non esse speciem infimam; quia non habet individua quasi eiusdem rationis.