Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.
Disputatio III: De praedicabilibus in commune.
Disputatio IV: De genere.
Disputatio V: De specie, et individuo.
Sectio I. De specie subiicibili.
Sectio II. Specierum praedicabilis definitio.
Sectio III. Utrum species praedicabilis requirat plura individua possibilia?
Subsectio I. Sententia Thomistarum.
Subsectio II. Diruuntur eius sententiae fundamenta.
§ 23
§ 24
§ 25
1 Tertium argumentum, quia natura Michaelis concipitur abstracta a singularitate; ergo concipitur communis. Primum, falsum est antecedens, ostendam enim non posse concipi ex hac sententia naturam Michaelis sine individua eius differentia. Secundo respondeo admissa distinctione inter differentiam individuam et specificam, nullam esse consequentiam: tum quia ipsi cum suo Caietano 2 dicunt naturas etiam realiter communes, abstractas a singularibus, neque esse universales, neque singulares, sed esse naturam secundum se. Itaque natura Michaelis praecisa a singularitate non est singularis, quia nihil est singulare nisi per singularitatem: nec item est communis: ad id enim exigitur realis potentia, realis aptitudo, ut sit in multis: quod deficit illi naturae: quae in eo statu nullam habet aptitudinem communicatis; sed aptitudinem ad unam singularitatem tantum. Unde in eo statu nec sunt formaliter singulares neque communes: radicaliter autem sunt singulares tantum.