Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.
Disputatio III: De praedicabilibus in commune.
Disputatio IV: De genere.
Disputatio V: De specie, et individuo.
Sectio I. De specie subiicibili.
Sectio II. Specierum praedicabilis definitio.
Sectio III. Utrum species praedicabilis requirat plura individua possibilia?
Subsectio I. Sententia Thomistarum.
Subsectio II. Diruuntur eius sententiae fundamenta.
§ 23
§ 24
1 Secundum fundamentum: quia natura Gabrielis, et Michaëlis differunt specie, et constant ex genere, et differentia: ergo sunt species praedicabiles. Respondeo, distincto antecedenti 2: differunt specie per individuationem, concedo antecedens: differunt per aliquid ab individuatione distinctum, nego antecedens: Item constant ex genere et differentia distincta ab individuatione, nego antecedens: genere et differentia eadem cum individuatione, concedo antecedens, et nego consequentiam: sunt enim illae species subiicibiles non praedicabiles. Item respondeo admissa distinctione inter differentiam essentialem et individuam angelicae naturae: do eas naturas specie differri et constare genere et differentia, nego tamen consequentiam: quia ut illae sint species subiicibiles sufficit illa compositio ex genere et differentia: ut autem sint praedicabiles, opus erat ut illa differentia esset possibilis in pluribus individuis realibus: quod ex sententia horum auctorum repugnat.