Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.
Disputatio III: De praedicabilibus in commune.
Disputatio IV: De genere.
Disputatio V: De specie, et individuo.
Sectio I. De specie subiicibili.
Sectio II. Specierum praedicabilis definitio.
Sectio III. Utrum species praedicabilis requirat plura individua possibilia?
Sectio IV. Utrum genus in una specie, et haec in uno individuo reperiri possit?
Sectio V. De individuo primae intentionis.
§ 49
1 Individuum ait Porphyrius esse, cuius collectio proprietatum in nullo alio eadem erit. Quae definitio non est quidditatiua; nam res non sunt individuae per accidentia, sed per suas intrinsecas entitates, quia unaquaeque res a parte rei est intrinsece singularis, ut ostendam disput.5. Metaphys. tribus primis sectionibus. Est autem descriptiva, et optima, quia ex natura rei (sic est enim intelligenda) nullum individuum est alteri simile in omnium proprietatum collectione, sive sit accidens individuum, sive substantia, sive in abstracto, sive in concreto. 2 Rogas cur Porphyrius definierit individuum per accidentia? Respondeo, optima ratione: quia in logica agitur de rebus in ordine ad nostros conceptus, et quia tunc concipimus determinate, clare, et distincte individuum, quando videmus in eo aliquam proprietatem, quae in nullo alio reperitur: nam quando alia similis in alio reperitur, neutrum cognoscitur clare per ordinem ad illam. Ratio est, quia substantiae non cognoscuntur a nobis immediate et per se, sed per accidentia in ordine ad quae distinguimus in intellectu diversos conceptus substantiae. 3 Si accidentia sint uni peculiaria, illam cognoscimus clare, ut rationale per discursum; si vero sint communia pluribus, illam cognoscimus confuse, ut animal per sensationem. Sic Petrus cognoscitur distincte per simitatem nasi, vel proceritatem corporis. De individuo digni sunt qui videantur PP. Conimb. in Isagogen Porphyrii. q. 3.