Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.
Disputatio III: De praedicabilibus in commune.
Disputatio IV: De genere.
Disputatio V: De specie, et individuo.
Sectio I. De specie subiicibili.
Sectio II. Specierum praedicabilis definitio.
Sectio III. Utrum species praedicabilis requirat plura individua possibilia?
Subsectio I. Sententia Thomistarum.
§ 17
Asserunt Thomistae, naturam angelicam Michaëlis. v.g. non posse intra eandem speciem ultimam multiplicari; neque posse esse duos angelos solo numero distinctos, sed eos necessario specie differre: quia angelicae naturae non accipiunt individuationem ab alio, sed a se ipsis. Hac de re cum illis non disputo nunc, disputaturus autem in metaphysica disputatione 12. sectione 3. Thomistis autem permissa hac opinione disputandi gratia, pergo ad logicam quaestionem. Opinantur praeterea 1 naturam Michaëlis esse speciem infimam praedicabilem de multis individuis Michaëlis possibilibus quidem non in re, sed in nostro modo concipiendi. Quam sententiam docuit Caietanus 1. parte q. 13. art. 9. §. adverte hic latitudinem.
§ 18
Cui doctrinae praemittit duas esse communicabilitates alicuius conceptus obiectivi: Altera est secundum rem et rationem simul: quae exigit fundamentum, et ex parte intellectus, et ex parte naturae: ex parte quidem intellectus exigit abstractionem, et positivam indifferentiam ortam ex abstractione a pluribus singularibus: ex parte autem naturae exigitur existentia actualis aut possibilis, simultanea aut successiva in pluribus individuis.
Communicabilitas autem secundum rationem tantum, non exigit fundamentum ex parte naturae, quia non reperitur existentia possibilis in pluribus individuis: habet tamen fundamentum ex parte solius intellectus, illam abstrahentis a singularitate.
§ 19
1 Probatur haec sententia ex sancto Thoma complurimis in locis, maxime autem 1. p. q. 13. art. 9. asserente hoc nomen, Deus, esse quidem commune non secundum rem sed secundum rationem. Item haec ait: formae vero, quae non individuantur per aliud suppositum sed per seipsas, quia scilicet sunt subsistentes, si intelligerentur secundum quod sunt in seipsis, non possent communicari neque re neque ratione. Sed quia formas simplices per se subsistentes non possumus intelligere secundum quod sunt, sed intelligimus eas ad modum rerum compositarum, habentium formas in materia: ideo ut dictum est imponimus eis nomina concreta, significantia naturam in aliquo supposito.
§ 20
1 Sanctus Thomas neque per somnum cogitavit de sententia tam aliena a logicis praeceptis. Quod enim dixit Deum esse communicabilem, non dixit ratione, sed opinione: opinione quidem non praescindente sed errante: ait enim esse nomen commune, quia in multorum opinione sunt multi dii: hoc autem quid interest huius quaestionis, agentis quidem de abstractionibus praecisivis non de opinionibus erraticis? si enim quis arbitraretur Petrum esse multiplicabilem in plures Petros, censeret hoc nomen, Petrus, esse etiam commune: an-ne propterea erit Petrus absolute species praedicabilis?
§ 21
Docet ibi sanctus Thomas omnes naturas compositas a nobis concipi ut commune secundum rem, id est ut existentes actu in pluribus ut humanitate: vel ut communes secundum rationem tantum, ut solent existentem quidem in actu in uno solo et non in pluribus: naturas vero simplices subsistentes, quae non individuuntur ab aliquo supposito, sed a seipsis, docet sanctus Thomas a nobis concipi more compositarum. Hic autem mos, in quo constituitur a sancto Thoma? an in universalitate? minime gentium: sed in significatione per nomen concretum, quod compositionem essentialem sonare videtur ex modo concipiendi, his verbis: Ideo ut dictum est imponimus eis nomina concreta significantia naturam in aliquo supposito. Unde quantum pertinet ad rationem nominum, eadem ratio est de nominibus, quae a nobis imponuntur ad significandum naturam rerum compositarum, et quae ad significandum naturas simplices subsistentes. Allegat autem sanctus Thomas seipsum artic. 1. eius quaestionis, ubi hunc sensum exponit non alium, his verbis: Inde est quod omnia nomina a nobis imposita ad significandum aliquid completum subsistens significant in concretione, prout competit compositis.
§ 22
Ut autem constet quam invitus sui sanctus Thomas adducatur, docet nomina significantia res individuas esse incommunicabilia re et ratione: unde ait hoc nomen, Deus, esse re ipsa incommunicabile, communicabile autem per errorem; item et per similitudinem sicut hoc nomen Achilles. Cum autem Michaël sit impositum nomen ad significandam rem in se singularem, non potest nomen esse commune, neque in re, neque ratione: sed tantum per similitudinem aut errorem.