Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza

Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)

First published 1624

Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.

This work is being completed — add a section.


Summulae

Logica

Disputatio I: De obiecto Logicae.

Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.

Disputatio III: De praedicabilibus in commune.

Disputatio IV: De genere.

Disputatio V: De specie, et individuo.

Sectio I. De specie subiicibili.

Sectio II. Specierum praedicabilis definitio.

Sectio III. Utrum species praedicabilis requirat plura individua possibilia?

Sectio IV. Utrum genus in una specie, et haec in uno individuo reperiri possit?

Sectio V. De individuo primae intentionis.

Sectio VI. De individuo secundae intentionis.

Individuum est quod subyicitur speciei. Subiicitur autem complete. Nam, quando differentiae aut generi subiicitur incomplete, sicut et species de eodem complete, genus incomplete praedicatur. Neque haec definitio convenit inviduis rerum divinarum, ut Paternitati, et Filiationi formaliter sub ratione personae, quae proprie non subiicitur speciei, ut dixi sect.2. Alia ratione definitur individuum a Porphyrio: id est, quod de uno tantum praedicatur. Cui definitioni refragantur Toletus, Sotus, et alii asserentes individuum de nullo praedicari praedicatione formali, et directa, sed identica tantum.

Adverte praedicationem identicam non dici illam, qua significatur praedicatum convenire subiecto, sic enim omnis vera propositio affirmativa esset identica: sed eam solum vocari identicam, in qua idem est formaliter, et ratione nostra praedicatum cum subiecto, quando scilicet utrumque extremum eodem modo concipitur, ut sunt hae, homo est homo, Petrus est Petrus. Ut sit autem propositio formalis, et directa, requiritur, ut sit diversus modus concipiendi subiectum, et praedicatum, ut praedicatum sit ratio formalis constituens subiectum in ratione, qua de illo praedicatur, ut Petrus est homo, homo est animal, Ioannes est albus. Praeterea adverte individuum particulare determinatum habere singulares, particularesque rationes, per quas formaliter constituitur in ratione talis, ut Petrus constituitur in ratione huius hominis per hoc rationale, et per hoc animal, in ratione huius albi per hanc albedinem.

Dico ergo primo. De individuo praedicatur praedicatione directa et formali ratio differentiae singularis, et ratio generis singularis, et omnes rationes accidentales singulares, quas habet. Probatur primo, quia Petrus, v.g. formaliter constituitur in ratione huius hominis per hoc animal, et hoc rationale. Nam cum Petrus sit singulare, non potest per rationes communes componi, nisi ut contractas, et singulares effectas. Item hoc animal, et hoc rationale differenti ratione concipiuntur, ac Petrus concipitur; quia Petrus concipitur, ut totum quoddam logicum; et hoc rationale, et hoc animal tanquam illius partes. Ergo hoc rationale et hoc animal praedicantur directe, et formaliter de Petro. Idem de accidentis praedicatione probatur. Nam Petrus diverso modo concipitur, ac album: et albedo constituit formaliter Petrum in ratione huius albi. Ergo hoc album praedicatur directe, et formaliter de Petro.

Secundo, quia haec est formalis et directa praedicatio, homo est animal, homo est rationalis, homo est albus; ergo et haec: Petrus est animal, Petrus est hoc rationale, hoc album. Probatur consequentia, quia sicut homo constituitur formaliter ex animali et rationali in communi, et ex albedine; Ita hic homo constituitur formaliter, ex hoc animali, hoc rationali, et haec albedine; ergo sicut illa est directa, et formalis praedicatio, ita et haec. Neque enim opus est ad hoc, ut praedicatum sit universale respectu subiecti, ut in hac, homo est rationale.

Dices non componi Petrum ex hoc animali, et ex hoc rationali, sed ex homine, et petreitate. Contra primo, ostendi disput.4. dari individua incompleta. Et est evidents: quia ego in homine clare concipio eum esse animal singulare, quin concipiam eum esse hominem, sicut concipio animal sine rationali: ergo eodem modo distinguo hoc animal ab hoc rationali, quo animal a rationali.

Secundo, Petrus constituitur ex homine, et petreitate: ergo haec est formalis praedicatio. Petrus est homo contractus petreitate, ut patet. Sed est praedicatio singularis de singulari: ergo. Probo minorem, quia homo contractus petreitate est singularis, quia ab specie contrahitur, et efficitur singularis singularitate, sicut album albedine.

Dico secundo, definitionem individui directe, et formaliter de illo praedicari. Primo, quia definitio constituit formaliter definitum, et ab illo differt in modo concipiendi. Secundo, quia definitio speciei directe de ea praedicatur: ergo et definitio individui de eodem: sed haec definitio est singularis, quia convertitur cum definito: ergo formaliter singulare praedicatur de singulari.

Dico tertio. Haec est identica propositio. Petrus est hic homo, Hic homo est Petrus. Probatur, quia Petrus dicit formaliter, et determinate, hoc individuum hominis; sed idem dicit formaliter hic homo: ergo est identica. Confirmatur, quando signo demonstrativo ostendo hominem, significo hunc numero singularem, et contractum: ergo significo formaliter Petrum. Nam homo, et Petrus hoc differunt, quod homo dicit confuse hominem: Petrus vero determinate. Similiter et hic homo. Dices Petrum constitui formaliter per hunc hominem. Hoc nego, quia petreitas, et haecceitas, sive hic homo, idem sunt formaliter.

Dices, quando quis audit Petrum aliquid fecisse, et Petrum ignorat: quando postea videt Petrum, potest ei aliquis dicere, hic homo est Petrus, sed tunc est formalis praedicatio: ergo. Respondeo tunc diverso modo concipi Petrum, et hunc hominem, nam antea conceptus fuerat Petrus confuse, et indeterminate conceptu universali, et pluribus indifferenti; neque efformatus fuerat conceptus Petri, ut Petri, sed formatus fuerat conceptus nominis, quo appellatur, cuius signum est ab eodem ignorari Petrum, et tunc illa praedicatio aequivalet huic, hic homo est homo, quem confuse cognoveras vocari Petrum: at in nostra conclusione agimus de praedicatione individui, et Petri cognitione explicite, et determinate ut talis: quare illa propositio est individui vagi de determinato quo ad sensum propositionis, quia Petrus fuerat vage conceptus.

Dico quarto. Haec est formalis propositio, Petrus per se est Petrus, quia subiectum alio modo concipitur ad praedicatum, quia ly per se denotat non esse accidentale Petro esse Petrum. Sicut illi accidentaliter convenit esse hoc album, ita dixit Aristoteles: bonum per se est bonum. Toletus et alii opponunt nobis aliqua Arist. testimonia, quibus negat individuum de individuo praedicari, quae intellige de individuis substantialibus eodem modo conceptis in subiecto, et praedicato, ut cum dicit primas substantias, id est, individua, de nullo praedicari, vel intellige de individuis abstractis, quae non praedicantur de concretis, ut cum dicit, hoc album in subiecto est, sed de nullo subiecto dicitur: nomen enim hoc album, denotat albedinem in abstracto; vel intellige de praedicabili universali. Hoc firmum sit, rationes individuas de individuis eodem proportionali modo praedicari, quo communes de communibus.

Sectio VII. Utrum detur ratio communis individuis.

Sectio VIII. De individuo vago, et eius praedicabilitate.

Sectio IX. Praedicatio individui vagi.

Disputatio VI: De differentia, proprio, et accidenti.

Disputatio VII: De his, quae sunt quinque praedicabilibus communia.

↑ Top of work