Obiectum attributionis quid?.— Adaequatum obiectum aliud attributionis, quod est ultimus finis ad quem referuntur omnia quae in illa scientia tractantur, ut Deus est obiectum adaequatum Theologiae: aliud est, quod proprie habet rationem obiecti adaequati, et quod vere, et proprie omnibus actibus obiicitur,1 quod inde patet; quia illud est subiectum proprie, et adaequatum, de quo aliquid per omnes actus enuntiatur; et illud est adaequatum praedicatum, quod in omnibus actibus praedicatur de alio; et unio adaequata est, quae in omnibus actibus subiectum praedicato coniungit, sed obiectum adaequatum est idem omnino cum adaequatis subiecto, praedicato, et unionibus, quia illa omnia menti obiiciuntur: ergo obiectum adaequatum habitus est obiectum adaequatum actuum omnium.