Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Sectio I. De obiecto, et subiecto in commune.
Hinc ulterius infertur, idem obiectum respectu diversorum esse posse materiale, et formale,1 quia potest eius amor, aut cognitio ab alterius amore, seu cognitione pendere, et esse causa, propter quam tertium aliud obiectum ametur, aut cognoscatur, e. g. scissio venae (ut dixi §. 2.) est obiectum materiale respectu actus, quo volumus sanitatem, et est formale respectu voluntatis, qua volumus phlebotomum accersere, nam ideo eum accerso, ut venam scindat. Item prima passio est obiectum materiale in syllogismo, in quo infertur ut conclusio, et est obiectum formale in syllogismo, in quo ponitur, ut praemissa. Ratio a priori, quia in primo casu tale obiectum habet rationem medii, aut conclusionis, in secundo autem praemissarum, aut finis.2 Haec autem obiecta non dicuntur formalia simpliciter, sed formalia secundaria, vel secundum quid, formale enim simpliciter pro formali primario omnes usurpant.