Obiectum materiale in proximum et remotum.— Rursus obiectum materiale divide in proximum, et remotum. Proximum est quod vere et proprie secundum suam rationem attingitur a potentia, ut medium a voluntate, et ab intellectu conclusio. Remotum obiectum dicitur, quod vere, et proprie non attingitur secundum suam rationem, sed dicitur cognitum, quia cognoscitur aliquod eius accidens. dicitur corpus visum, quia videtur color, quo est delibutum. Huiusmodi obiecta proprie non cognosci, evidenter probatur, quia iis mutatis immutata manet cognitio, a qua cognita denominantur, ut patet in Eucharistia, cuius accidentia eodem modo sentiuntur ante et post consecrationem, cum substantia panis, et vini per consecrationem evanescat.