SVbiectum (quod ad logicum spectat) est de quo aliquid intellectus enuntiat.1 Late acceptum sumitur pro obiecto: obiectum enim, eo quod sit materia scientiae subiecta, subiectum consuevit appellari, sic indiscriminatim Doctores usurpant. Si vero proprie sumatur, id ab obiecto tanquam totum a parte distingue, est enim obiectum totum quod intellectus attingit. Similiter obiectum late sumptum nonnulli ex tendunt ad terminos potentiae physicae, ut Pater Molina 1. p. q. 25. art. 3. terminum omnipotentiae Dei obiectum appellat: proprie tamen non transilit limites potentiae vitalis. Solum enim, quod per quamvis potentiam cognoscitur, vel amatur, proprie obiecti nomen accepit, ut lux, et color sunt visus obiectum.