Positive, et negative. Positive dicitur res esse talis, quando in illa ponitur aliqua forma, a qua ita denominetur, ut studiosus est bonus positive, et qui ceteris omnibus antecedit, est positive primus. Negative autem dicitur res, quando caret forma contrariam denominationem tribuente, ut homo non vitiosus dicitur negative bonus, quia non est malus, et ille, cui nullus praecedit, dicitur negative primus, id est non habet priorem. Sic beata Virgo dicitur peperisse primogenitum, non quod alios postea genuerit, sed quia nullum genuit antequam Christum: et dicitur peperisse antequam convenerit cum Iosepho, non quod postea convenerit, sed quod antea non convenerat.