Absolute sive simpliciter, respective, vel comparative: res simpliciter dicitur esse talis, quando in se spectata secundum suum esse habet tale praedicatum, ut dicitur homo simpliciter magnus, vel doctus, quando in se habet sufficientem magnitudinem, aut doctrinam. Respective autem dicitur, quando in se non habet tale praedicatum; si vero comparetur alteri rei, illud videtur habere, ut homo pusillus dicitur magnus, nano comparatus; et homo procerus dicitur exiguus, giganti collatus, et homo mediocriter peritus dicitur doctus respective, id est, ex collatione cum barbaro. Adde secundum quid, quod fere recidit in respective, ut cum quis scit recte unam rem tantum, ceterasque ignorat, hic absolute est idiota, secundum quid autem est doctus. Item homo pictus, secundum quid est homo, id est, in repraesentando.