Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza

Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)

First published 1624

Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.

This work is being completed — add a section.


Summulae

Institutio tyronis de arguendi ratione

Disputatio I. De terminis propositionum, et eorum unione.

Disputatio II. De proprietatibus terminorum.

Disputatio III. De oratione, eius partibus, et divisione.

Disputatio IV. De propositione.

Disputatio V. De modo sciendi.

Sectio I. De definitione.

Definitio ex Aristotele primo topicorum, cap. 4. est oratio significans, quod quid est rei: id est, explicans naturam rei. Oratio non sumitur pro sola vocali, sic enim esset mutila definitio: sumitur autem oratio universim pro actu intellectus, voce, aut scripto significante rei quidditatem, aut naturam. exempli gratia, homo componitur physice ex corpore, et anima: potest definiri, homo constat ex corpore, et anima. Componitur item logice ex animali, et rationali, potestque sic definiri, homo est animal rationale: ubi corpus, et anima, animal, et rationale, sunt natura ostendens hominis quidditatem, non sunt oratio explicans naturam rei, sunt ipsa natura rei explicata per orationem, quae natura rei explicat definitum: id est, faciunt, ut perfecte cognoscatur definitum, propterea est definitio obiectiva: quia in ratione obiecti habet explicare quod homo (quod est definitum) habet confuse, et quasi involute.

Dicitur definitio, non quod obiecto ponat finem, sed quia ipsa adstringitur uni obiecto, ut non vagetur per alia sicut vagatur actus confusus: animal enim, et rationale, ita sunt homini propria, ut cognitio clare de illis soli conveniat homini circa quem finitur ea cognitio. Si autem diceres, homo est animal bipes, non definiretur homo: quia habere duos pedes tam convenit grui quam homini. Quapropter si Deus definiri non potest, non est quod careat fine, sed quia non potest in via quidditative cognosci; sicut neque aliae substantiae separatae. Potest autem definiri imperfecte: quia habet rationem cum creaturis aliquo modo communem, et differentiam sibi propriam.

Aristoteles 3. met. cap. 3. ait omnia per definitionem cognosci: genus autem esse principium definitionis: unde dialecticum effluxit adagium, Definitio constat genere, et differentia: quia debet repraesentare genus, et differentiam. Genus quidem proximum, in quo conveniant plures species, differentiam vero essentialem, ut animal rationale est hominis definitio: quia animal est genus in quo proxime conveniunt homo, et leo: rationale vero est differentia, qua ab illis homo essentialiter differt: si autem differentia sit accidentalis, non erit proprie definitio, sed descriptio. Definitio logica constat genere, et differentia; physica vero non constat, nisi duabus partibus specificis: ut homo corpore, et anima rationali. Corpus autem aliquo modo est commune etiam leoni, non tamen est genus. Definiri possunt omnia genera, individua vero non tam bene: recognosce disp. 10. logic. sect. 2.

Leges definitionis. Prima, ut definitio, et definitum convertantur: id est, ut valeat consequentia ab altero ad alterum. Secunda, illam debere convenire omni definito, et non aliis: quae secunda regula continetur in prima, exemplum utriusque, est homo, ergo est animal rationale: est animal rationale, ergo est homo: itaque animal rationale convenit omnibus hominibus, et non aliis. Tertia regula, definitio est clarior suo definito, propria, non metaphorica: si quis enim ut definiat somnum, dicat, somnus est mortis imago, nihil dixit, quae phrases poëtis, et oratoribus sunt aptae: Dialectico autem nulla est apta praeter claram, et brevem: propterea Aristoteles oratorem comparavit manus palmae; Dialecticum autem pugno: quia hic presse, ille loquitur fuse. Si quis interroget, quae est haec definitio? Responde Physica, aut Logica. Si autem interrogeris qualis est haec definitio? Responde bona, aut mala, et ne dicas vera, aut falsa: quia potest esse vera et mala, quia non convertitur cum definito, ut homo est animal bipes est mala, et vera; si autem definitio est bona, est necessario vera.

Sectio II. De divisione.

Sectio III. De argumentatione.

Sectio IV. De modo, et figura Syllogismi.

Sectio V. Ostensiva deductio Syllogismorum.

Sectio VI. Deductio Syllogismorum ad impossibile.

Sectio VII. De consequentia.

Aliquae voces explicatae.

Logica

↑ Top of work