Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza

Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)

First published 1624

Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.

This work is being completed — add a section.


Summulae

Institutio tyronis de arguendi ratione

Disputatio I. De terminis propositionum, et eorum unione.

Disputatio II. De proprietatibus terminorum.

Disputatio III. De oratione, eius partibus, et divisione.

Disputatio IV. De propositione.

Disputatio V. De modo sciendi.

Sectio I. De definitione.

Sectio II. De divisione.

Sectio III. De argumentatione.

Sectio IV. De modo, et figura Syllogismi.

Sectio V. Ostensiva deductio Syllogismorum.

Sectio VI. Deductio Syllogismorum ad impossibile.

Sectio VII. De consequentia.

Consequentia est bona deductio unius termini ex alio. Consequentia, alia est formalis, alia materialis. Formalis est, quae ratione dispositionis praemissarum recte sequitur, ut patet in omnibus legitimis syllogismis: extra quos nulla est consequentia formalis. Materialis autem est, quando ratione materiae est consequens verum.

A superiori ad inferius negative valet consequentia, exempli gratia, non est animal, ergo non est homo. Ab inferiori autem ad superius valet affirmative, ut est homo, ergo est animal. Ex opposito consequentis infertur oppositum antecedentis, exempli gratia, Petrus currit, ergo movetur, ly movetur est consequens, et ly currit est antecedens: unde recte infertur, non movetur, ergo non currit. Haec regula nihil differt a priori, moveri enim est superius, currere autem inferius. Item convenit haec regula cum alia: ab effectu ad causam valet consequentia affirmative, a causa ad effectum negative: est risus, ergo est homo; non est homo, ergo non est risus.

Hic solet obiici contra hanc regulam: est evidenter credibile, ergo est evidenter possibile: quia quod est evidenter impossibile, est evidenter incredibile. Qua de re egi disput. de fide. Nunc breviter dico credibile non esse antecedens ad possibile: quia sumuntur ex capitibus diversis, multa enim impossibilia possumus credere.

Quando aliquid infertur ex consequenti, infertur etiam ex antecedenti, exempli gratia, currit, ergo movetur: si ex movetur inferas, ergo non quiescit, illud inferes etiam ex currit, quia quod convenit inferiori convenit etiam superiori. At non omne quod infertur ex antecedenti convenit consequenti, ut si ex currit inferas, ergo velociter movetur, id non inferes ex movetur: quia potest moveri quin velociter.

Ex antecedenti falso aliquando sequitur verum consequens, ut Petrus est equus, ergo est animal: ex antecedenti contingenti potest esse consequens necessarium, ut Petrus sentit, ergo est animal. At ex vero antecedenti non sequitur consequens falsum.

Aliquae voces explicatae.

Logica

↑ Top of work