Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza

Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)

First published 1624

Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.

This work is being completed — add a section.


Summulae

Institutio tyronis de arguendi ratione

Disputatio I. De terminis propositionum, et eorum unione.

Disputatio II. De proprietatibus terminorum.

Disputatio III. De oratione, eius partibus, et divisione.

Disputatio IV. De propositione.

Disputatio V. De modo sciendi.

Sectio I. De definitione.

Sectio II. De divisione.

Sectio III. De argumentatione.

Sectio IV. De modo, et figura Syllogismi.

Sectio V. Ostensiva deductio Syllogismorum.

Quatuor modi primae figurae sunt prototypus, et exemplar perfectissimae ratiocinationis, ad quos ceteri modi revocantur, ut aurum ad lydium lapidem. Moneo tamen illos modos habere initium a quatuor consonantibus, B. C, D. F. ceteri modi ab eisdem consonantibus initiantur, ut significetur eos revocari ad illos modos perfectos, quibus sunt similes in illa consonante: exempli gratia, omnes, quibus B. dat initium, ad Barbara: ad celarem, omnes incipientes a C. et cetera.

In nonnullis modis reperitur, m. ad significandum eiusmodi modos convertendos esse, mutatis praemissis: verbi gratia, ut in conversione ponatur pro maiori propositione, quae in syllogismo converso erat minor: et maior fiat minor. Reperitur item, S. et P. S. significat propositionem, quae praecedit S. debere converti simpliciter: P. vero significat propositionem praecedentem debere converti per accidens. Quid autem sit conversio simpliciter, et per accidens, iam ostendi disputatione 3.

Ad Barbara deducuntur Baraliptom, Barocho, et Bocardo: solus Baraliptom deducitur ostensive, Bocardo autem, et Barocho per impossibile. Baraliptom non differt a Barbara, nisi quia conclusio fuit indirecta: deducitur autem ad Barbara, non per conversionem per accidens: haec enim non potest esse in propositione particulari: sed convertitur hoc modo, deberet in Barbara esse, omne rationale currit, dicitur in Baraliptom, aliquod currens est rationale, quae fuit conversio per accidens: ut autem reducatur Baraliptom ad Barbara, dissolvitur illa conversio, et sumitur propositio conversa, ac si non esset conversa, et dicitur, ergo omne rationale currit: sic enim reditur ad conclusionem directam in Barbara. Itaque P. in Baraliptom, non significat conclusionem convertendam esse per accidens, sed potius illam iam esse conversam per accidens ex Barbara, in Baraliptom.

Ad celarem convertitur celantes, Cesare, camestres. Exemplum in celantes, convertendo simpliciter solam conclusionem, nam in ceteris non differunt celarem, et celantes: exempli gratia, nullus homo currit: omne rationale est homo: ergo nullum currens est rationale, si autem dicas, ergo nullum rationale currit, erit in Cesare: id autem fit per conversionem simplicem conclusionis celanticae.

Cesare convertitur per solam conversionem simplicem maioris: exempli gratia, nullus homo currit: omnis leo currit: ergo nullus leo est homo: si autem in maiori dicas nullum currens est homo, est syllogismus in celarem.

Camestres est difficilior conversu: quia praemissae sunt transmutandae, item minor, et conclusio sunt convertendae simpliciter: exempli gratia, omnis leo currit, nullus homo currit, ergo nullus homo est leo: si autem dicas, nullum currens est homo: omnis leo currit, ergo nullus leo est homo, efficies celarem: at minor camestrica est conversa simpliciter, et facta maior, similiter et conclusio conversa fuit simpliciter.

Ad Dary deducuntur dabitis, darapti, dissamis, et datisi. Dabitis sola conversione simplici conclusionis, cuius exemplum est facile. Darapti sola conversione minoris per accidens, exempli gratia, omnis homo currit, omnis homo est rationalis: ergo aliquod rationale currit. est in darapti; si autem dicas in minori aliquod rationale est homo, efficies syllogismum in darii cum eadem maiori, et conclusione. Dissamis convertitur mutatis praemissis, et conversa maiori simpliciter, similiter et conclusione, exempli gratia: Aliquis homo currit, omnis homo est rationalis: ergo aliquod rationale currit, est in dissamis, dic autem, omnis homo est rationalis, aliquod currens est homo; ergo aliquod currens est rationale. Datisi deducitur minori simpliciter conversa, retentis maiori, et conclusione.

Ad ferio deducuntur sapesmo conversa maiori per accidens, et conversa minori simpliciter, et mutatis praemissis. Exempli gratia, omnis homo currit: nullus leo est homo, ergo aliquod currens non est leo, est in sapesmo: debet autem converti. Nullus homo est leo, aliquod currens est homo: ergo aliquod currens non est leo, est in ferio. Frise somorum convertitur, mutatis praemissis, et simpliciter conversis. Festino conversa maiori simpliciter. Felaptom conversa minori per accidens. Ferison, minori per accidens conversa.

Sectio VI. Deductio Syllogismorum ad impossibile.

Sectio VII. De consequentia.

Aliquae voces explicatae.

Logica

↑ Top of work