Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza

Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)

First published 1624

Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.

This work is being completed — add a section.


Summulae

Institutio tyronis de arguendi ratione

Disputatio I. De terminis propositionum, et eorum unione.

Disputatio II. De proprietatibus terminorum.

Disputatio III. De oratione, eius partibus, et divisione.

Disputatio IV. De propositione.

Disputatio V. De modo sciendi.

Sectio I. De definitione.

Sectio II. De divisione.

Sectio III. De argumentatione.

Argumentatio est tertius modus sciendi, et scopus praecipuus instituti Dialectici, ut enim Rhetorica perfectum oratorem format, ita et Dialectica disputatorem. Est igitur Argumentatio oratio explicans naturam rei, constans pluribus propositionibus, quarum ultima ex aliis sequi notatur. exempli gratia, Petrus est homo, ergo Petrus est animal, adverte non esse argumentationem, si desit illa vox ergo, aut igitur.

Argumentatio dividitur in Syllogismum, entymema, dilemma, exemplum, et inductionem. Syllogismus Graece, Latine dicitur ratiocinatio, sive discursus: quia animus illo ratiocinatur, et ex antecedentibus propositionibus currit ad conclusionem, quod est discurrere ab uno ad aliud. Hic modus sciendi est perfectissimus omnium, quo concluditur scopus disputationis, sine quo nihil efficitur. Definitur ab Arist. 1. priorum c. 1. his fere verbis: Syllogismus est modus sciendi, in quo quibusdam positis aliud necessario sequitur. Illa verba quibusdam positis significant maiorem, et minorem propositionem; illa autem, aliud sequitur, significant conclusionem, quae sequitur praemissas: illud autem, necessario, significat conclusionem non posse non sequi praemissas: haec autem necessitas explicatur his vocibus igitur, ergo: qua propter dicuntur illationis notae: idest, signa necessaria consecutionis. Exempli gratia, omnis homo currit, Petrus est homo: ergo Petrus currit.

Entymema est argumentatio, in qua ex una sola propositione sequitur conclusio. Differt a syllogismo, quod in hoc ponuntur duae propositiones antecedentes, in illo autem una. Entymema vocatur Syllogismus truncatus; quod intellige in voce: quia tacemus alteram praemissam: at vero in mente non sunt entymemata, sed perfecti syllogismi; neque item entymema concludit, nisi compleatur in syllogismum: exempli gratia, omnis homo currit: ergo Petrus currit: illa consequentia non est bona, nisi addamus, Petrus est homo: si enim aliquis neget Petrum esse hominem, nihil concludit.

Dilema est argumentatio bicornis, sive cornuta, in qua duae partes ponuntur tam efficaciter, ut necessario capiatur respondens, ut si quis proponat duas rationes, quarum altera necessario concedenda sit, aut neganda: ex concessione autem, aut negatione necessario deprehenditur, ut si quis dicat se non mentiri, et alius ita arguat: Aut ivisti, quo ego praecepi, aut non ivisti: si ivisti; ergo mentiris, dum dicis te non vidisse Ioannem, qui ibi erat: si non ivisti; ergo mentiris, dum dicis te ivisse. Ecce ex concessione, et negatione cuiusvis partis, respondens arguitur mendacii. Haec argumentatio potest formari in syllogismum, et entymema.

Exemplum est argumentum petitum ab aliorum factis: exempli gratia, pueri nonnunquam student virtuti: ergo virtuti tenentur studere et viri. Haec argumentatio utilior est Rhetori suadenti mores, quam Dialectico intellectum vincienti.

Inductio est argumentatio a recensione aliquorum singularium ad colligendam aliam conclusionem. Haec argumentatio, ut vim habeat, debet attingere omnia singularia: verbi gratia: Terra habet proprium locum, item et aër, similiter et Aqua, et Ignis: ergo omne elementum habet proprium locum: quae argumentatio est ab omnibus dividentibus ad divisum. Si autem non recenseantur omnia singularia, infirma est argumentatio: sicut si quis recensitis singulis hominibus Europae, et concluderet, ergo omnis homo est albus, concluderet quidem male: quia in Aethiopia sunt homines nigri. Ut autem haec argumentatio sit efficax, est ostendendum non esse discrimen inter singularia recensita, et alia, ut si quis ex ignibus Hispaniae colligeret omnem ignem in Belgio esse calidum, opus est ut ostendat eandem esse rationem ignis Belgici, et Hispanici.

Sectio IV. De modo, et figura Syllogismi.

Sectio V. Ostensiva deductio Syllogismorum.

Sectio VI. Deductio Syllogismorum ad impossibile.

Sectio VII. De consequentia.

Aliquae voces explicatae.

Logica

↑ Top of work