Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Institutio tyronis de arguendi ratione
Disputatio I. De terminis propositionum, et eorum unione.
Disputatio II. De proprietatibus terminorum.
Disputatio III. De oratione, eius partibus, et divisione.
Disputatio IV. De propositione.
Disputatio V. De modo sciendi.
Sectio I. De definitione.
Sectio II. De divisione.
Sectio III. De argumentatione.
Sectio IV. De modo, et figura Syllogismi.
Sectio V. Ostensiva deductio Syllogismorum.
Sectio VI. Deductio Syllogismorum ad impossibile.
Sectio VII. De consequentia.
Aliquae voces explicatae.
Formaliter significat, quando aliquod praedicatum convenit subiecto ratione alicuius formae, ut album formaliter disgregat visum, idest, albo convenit disgregare visum ratione albedinis, quae vox semper reduplicat formam, et significat, formam esse causam, propter quam convenit praedicatum subiecto, ut albo disgregare visum propter albedinem, qua propter multae propositiones identice, seu materialiter verae, in sensu formali sunt falsae, ut album formaliter est dulce: quia facit hunc sensum, albedo est ratio, propter quam subiectum est dulce.
Hi termini applicantur, et conceptibus realiter distinctis, ut patet ex subiectis exemplis, et conceptibus sola ratione distinctis, ut in divinis, in quibus intellectus formaliter non est voluntas formaliter. Item in humanis animal formaliter non est rationale formaliter: quia efficit hunc sensum, operatio a qua homo denominatur animal non est operatio a qua denominatur rationale, et proportione servata, distinctio rationis imitatur distinctionem realem, quia sicut dulcor non constituit album, ita neque discursus denominat animal, sed rationale, de quo satis dixi disputatione 6. metaphysices, et disputatione tertia logicae, sectione prima.