Modus sciendi varie usurpatur. Primum, pro quocumque actu sciendi: qui est modus scientifice tendens in rem scitam. Secundo pro facultate logica, quae vocatur modus sciendi: quia ipsa docet modum sciendi servandum in ceteris scientiis: propterea dixit Aristoteles, absurdum esse, quaerere scientiam simul, et modum sciendi: id est non esse vestigandas simul scientias reales, Philosophiam, Medicinam, etc. simul cum Logica, quia haec ceteris praeit. Tertio, usurpatur pro certis actibus intellectus, et illorum obiectis: qui vocantur diffinitio, divisio, et argumentatio: quia isti actus explicant sua obiecta, quae per alios fuerant cognita inexplicate. Exempli gratia, cognoscit aliquis hominem conceptu, qui dicitur homo: quo concipitur a perito simul, et imperito, quae cognitio est valde confusa, et per accidentia non satis explicantia hominis naturam: si autem hominem definias esse animal rationale, iam illum explicas. Definitio igitur propterea est modus sciendi.