Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Institutio tyronis de arguendi ratione
Disputatio I. De terminis propositionum, et eorum unione.
Disputatio II. De proprietatibus terminorum.
Disputatio III. De oratione, eius partibus, et divisione.
Disputatio IV. De propositione.
Disputatio V. De modo sciendi.
Sectio I. De definitione.
Sectio II. De divisione.
Sectio III. De argumentatione.
Sectio IV. De modo, et figura Syllogismi.
Sectio V. Ostensiva deductio Syllogismorum.
Sectio VI. Deductio Syllogismorum ad impossibile.
§ 36
Alio genere deductionis usus est Aristoteles, quod vocavit ad impossibile: nam quando negatur conclusio legitima, cogitur negans admittere duas propositiones reciproce contradicentes. Quatuor primi modi primae figurae non est opus, ut convertantur: quia tam evidens est illorum consequentia, ut a mentis compote negari non possit, et qui semel negat conclusionem in Barbara, facilius eam negabit in alio quovis modo.
§ 37
Quatuor dictionibus utimur in hac deductione: nesciebatis, oriebar, letare, Romanis. Quibus continentur quatuor vocales. A significans Barbara: quia est syllogismus universalis affirmativus. E significans syllogismum universalem negativum, celarent. I significans darii, particularem affirmativum, O ferio particularem negativum.
§ 38
Nesciebatis significat quinque modos indirectos primae figurae, suo ordine reduci ad syllogismos significatos illis vocalibus, exempli gratia, Baraliptom significatum prima, E. reduci ad celarent, celantes significatum prima I. reduci ad darii, et sic alii tres.
§ 39
Oriebar continet quatuor vocales, significantes suo ordine quatuor modos secundae, Cesare significatur per O. deduci ad ferio: Camestres, per I. ad darii: festino per E. ad celarent, Baracho, per A. ad Barbara.
§ 40
Letare Romanis continet sex vocales, significantes eodem ordine sex modos tertiae figurae. Darapti significatum per primam, E. reduci ad celarent. Felaptom significatu per primam A. reduci ad Barbara. Dissamis significatum per secundam E. deduci ad celarent: et sic tres ceteri modi, respondentes Romanis. Itaque considerandus est modus, quem locum teneat in illis carminibus, exempli gratia, Datisi est quartus modus tertiae figurae, cui respondet prima vocalis Romanis, sic consideratur reduci ad ferio: quia O. significat modum particularem negativum, qualis est ferio.
§ 41
Igitur Baralipton reducitur ad celarent. Nam quando aliquis negat conclusionem legitimam, debet arguens illi proponere propositionem contradictoriam conclusioni negatae: quam non potest negare propugnans: quia simul negaret duas contradictorias. Exempli gratia, negat aliquis conclusionem in Baralipton, qua dicitur aliquod currens est homo, tenetur arguens inferre, ergo nullum currens est homo: quae contradicit huic, aliquod currens est homo: retenta igitur contradictoria conclusionis, et posita in maiori, et retenta maiori, quae posita fuerat in Baralipton, et posita in minori infertur contradictorium minoris concessae, eam convertendo per accidens. Exempli gratia, omnis homo currit, omne risibile est homo: ergo aliquod currens est risibile, sic convertitur: nullum currens est risibile (quae est contradicens conclusioni) sed omnis homo currit (quae erat maior in Baralipton) ergo nullus homo est risibilis: quae contradicit huic, aliquis homo est risibilis: haec autem convertit per accidens hanc, omne risibile est homo, quae fuerat minor concessa in Baralipton. Itaque cogitur admittere minorem, quam concesserat in Baralipton, item et conclusionem, illi minori contradicentem in celarent.
§ 42
Celantes ad darii, sumpto contradictorio conclusionis pro minori, et minori pro maiori, infertur contradictorium maioris conversae simpliciter: exempli gratia, nullus homo currit, omne risibile est homo, ergo nullum currens est risibile, reducitur autem sic, omne risibile est homo (quae fuerat minor celantica) sed aliquod currens est risibile (quae contradicit conclusioni celanticae) ergo aliquod currens est homo (quae contradicit huic) nullum currens est homo, haec autem convertit simpliciter hanc, nullus homo currit, quae fuit maior in celantes concessa.
§ 43
Dabitis ad celarent, sumpto contradictorio conclusionis pro maiori, et maiori pro minori, infertur contradictio minoris concessae, et conversae simpliciter (ut dixi de Baralipton.)
§ 44
Fapesmo ad Barbara, sicut dabitis ad celarent. Frise somorum, ad darii, sicut dabitis ad celarent. Adverte quinque modos indirectos quartae figurae eadem ratione converti, qua isti, cum solo hoc discrimine, quod detur maiori quartae figurae, quod minori primae: quia solum differunt collocatione praemissarum.
§ 45
Quatuor modi secundae figurae sunt facillimi deductu: quia sumunt contradictorium conclusionis pro minori, cum eadem maiori inferunt contradictorium minoris. Hos modos significat oriebar. Cesare ad ferio. exempli gratia, nullus homo currit, sed omne brutum currit: ergo nullum brutum est homo, sic convertitur, nullus homo currit (quae est maior cesarea) sed aliquod brutum est homo (quae contradicit conclusioni negatae in cesare) ergo aliquod brutum non currit, (quae contradicit minori in cesare concessae.)
§ 46
Camestres ad darii: festino ad celarent, quorum exempla sunt facilia: Barocho ad Barbara.