Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza

Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)

First published 1624

Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.

This work is being completed — add a section.


Summulae

Institutio tyronis de arguendi ratione

Disputatio I. De terminis propositionum, et eorum unione.

Disputatio II. De proprietatibus terminorum.

Disputatio III. De oratione, eius partibus, et divisione.

Disputatio IV. De propositione.

Disputatio V. De modo sciendi.

Sectio I. De definitione.

Sectio II. De divisione.

Secundus modus sciendi est divisio. Divisio physica est abiunctio, et separatio duarum partium: ut cum lignum secatur in duas partes. Per tropum divisio Logica dividit quidem actus intellectus dividens, et quasi in suas partes secans obiectum. Est igitur divisio Logica: Oratio explicans naturam rei per partes: convenit cum definitione illis verbis, oratio explicans naturam rei: differt autem illo, per partes: itaque omne obiectum constans partibus, quando per illas clare cognoscitur, dividitur per intellectum. Partes autem aliae sunt Logicae, ut genus, et differentia: aliae vero Physicae: ita divisio alia est Logica, alia Physica: nempe Physica quae cognoscit partes Physicas, Logica vero, quae Logicas. Exempli gratia, homo componitur Logice ex genere, et differentia, item componitur Physice ex corpore, et anima rationali: actus intellectus cognoscens hominis partes esse animal rationale, est hominis divisio Logica; si autem cognoscit eius partes esse corpus, et animam, est divisio Physica, non quod Physice dividat obiectum, sed quia repraesentat eius physicas partes. In quo casu homo, v. g. est divisum: animal autem rationale, sive corpus, et anima, sunt partes dividentes. Ratio item communis dividitur in sua inferiora: ut homo in Petrum, et Paulum; et animal, in hominem, et equum.

Divisionem esse modum sciendi patet: quia homo magis explicatur per conceptum de animali rationali, quam per conceptum de homine, ut dixi. §. 1. et 3. Item animal perfectius cognoscitur in homine, et equo, quam sine illis. Omnem divisionem distingui a definitione asseritur communiter: id autem ego non assequor: quia definitio hominis attingit in se tam clare, et explicite hominis partes, quam divisio: haec enim easdem omnino partes cognoscit, quas definitio, et eodem modo. Fateor divisionem rationis communis in sua inferiora distingui a definitione eiusdem rationis communis. Exempli gratia, homo dividitur in Petrum, et Paulum, non tamen definitur per Petrum, et Paulum, sed per animal rationale, qua de re uberius egi, disp. 10. Log. sect. 6.

Leges divisionis. Prima, ut divisum contineat in se omnia extrema dividentia, alioquin mala est divisio, et falsa, ut si dicas animal aliud homo, aliud Angelus: debet ergo omnis pars dividens esse particeps divisi. Secunda regula, divisum non est convertibile cum singulis dividentibus: quia divisum continet alias partes supra unam dividentem, ut homo continet sub se Petrum, et alios: omnia vero dividentia simul, aequalia sunt diviso, homo enim, leo, et cetera animalia sunt aequalia animali, et hoc illis. Tertia lex, ut singula dividentia distinguantur inter se: exempli gratia, animal, aliud homo, aliud leo: si vero diceres, animal aliud homo, aliud rationale, esset vitiosa: quia homo, et rationale, non sunt distincta animalia, sed idem.

A diviso ad unum dividens est mala consequentia, ut haec est mala, est animal, ergo est homo: potuit enim esse leo, at vero valeret consequentia ab uno dividente ad divisum, ut est homo, ergo est animal: quia non potest homo esse quin sit animal. Item est mala consequentia ab uno dividente ad aliud, ut est homo, ergo est leo: homo enim non catenatur leoni. At vero a diviso valeret consequentia ad unum dividens expunctis aliis, ut est elementum, et non aër, nec terra, nec aqua, ergo est ignis, quia non superest aliud, quod sit elementum. Ex negatione unius dividentis non sequitur negatio divisi, ut non est ignis, ergo non elementum, potuit enim esse terra, quae est elementum, at vero a negatione omnium dividentium recte negatur divisum exempli gratia, non est terra, nec aqua, nec aër, nec ignis, ergo non est elementum.

Dices, Bonum dividitur in honestum, utile, et delectabile, et tamen ab uno dividente valet consequentia ad aliud, ut est honestum, ergo est delectabile, et utile. Respondeo non valere consequentiam: quia bonum honestum pertinet ad virtutem, quae non est utilis utilitate pecuniaria, aut alia, quae pecunia aestimatur, nec delectabile delectatione corporea, quamvis est utilis, et delectabilis, quod attinet ad spiritum; quae utilitas, et delectatio non ponitur in divisione boni, sed tantum ponitur bonum pecuniarium, et delectabile corporeum. Vel dico, illam non esse proprie divisionem boni, sed quandam rationem illud explicandi, de quo disp. 13. de Anima.

Divisio his legibus constituta dicitur bona, destituta vero mala, ut de definitione dixi § 6. Divisio alia dicitur quid nominis, alia quid rei. Quid nominis explanat diversas significationes vocum, ne illarum ambiguitate disputatio confuse taxatur; quid autem rei explicat res ipsas de quibus disputatur, quod fit per omne genus partium, nempe Logicas, Physicas, essentiales, vel integrales.

Sectio III. De argumentatione.

Sectio IV. De modo, et figura Syllogismi.

Sectio V. Ostensiva deductio Syllogismorum.

Sectio VI. Deductio Syllogismorum ad impossibile.

Sectio VII. De consequentia.

Aliquae voces explicatae.

Logica

↑ Top of work