Virtualiter, formaliter, et eminenter termini sunt ad expressionem causarum, et effectorum. Formaliter continetur effectus in causa, quando est in illa propria entitas effectus, ut ignis formaliter est calidus, denique quotiescumque res significata secundum suum esse est in alia, dicitur esse in illa formaliter, ut albedo in pariete, a qua denominatur formaliter albus. Virtualiter continetur effectus in sua causa, quando non est secundum suum esse in illa, sed ab illa potest produci, ut sol est virtualiter calidus, non formaliter: quia calor secundum suum esse non reperitur in sole, potest tamen a sole produci, quia sol est virtus ad calorem: ob quod dicitur illum continere virtualiter. Eminenter significat effectum contineri in virtute causae ipso perfectioris, et aequivocae, quae continet perfectionem effectus, sublatis illius imperfectionibus specificis, ut calor continetur eminenter in luce, quae est qualitas, sicut ille, sed contrario carens, et creaturae continentur eminenter in Deo. Nonnunquam Angelus dicitur continere eminenter hominem: quia est illo perfectior, sed immerito, et vulgari ratione, quia illum non potest producere.