Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.
Disputatio III: De praedicabilibus in commune.
Disputatio IV: De genere.
Disputatio V: De specie, et individuo.
Sectio I. De specie subiicibili.
Sectio II. Specierum praedicabilis definitio.
Sectio III. Utrum species praedicabilis requirat plura individua possibilia?
Subsectio I. Sententia Thomistarum.
Subsectio II. Diruuntur eius sententiae fundamenta.
Subsectio III. Opposita sententia.
§ 30
§ 31
§ 32
§ 33
§ 34
§ 35
§ 36
§ 37
§ 38
Quod si haec non essent vera, concluderetur aperte ens reale, et rationis univoce convenire,1 quia ex parte modi concipiendi non differunt, quamvis differant obiecta concepta: item Deus et substantia corporea convenirent absolute univoce, quia Deus apprehenditur per corporea sicut Angelus. Quae tamen merito negantur: quia ex parte obiecti apprehensi deest similitudo et realis convenientia in illis praedicatis, sine qua convenientia non potest esse universalitas logica. Praemoneo autem aliud esse denominationes logicas reflexe consideratas, univoce convenire enti reali, et rationis:2 Aliud autem est praedicatum reale, conceptum per secundam intentionem praedicari posse univoce de ente reali et rationis. Primum est verum: quia a parte rei reperitur similitudo et convenientia. Exempli gratia, chymaera et animal univoce conveniunt in ratione generis, quia sicut animal est pars quidditatis hominis, et leonis, ita chymaera comparata huic, et illi speciei chymaerae: haec autem convenientia oritur, quia tam chymaera quam animal habent sua inferiora praebentia fundamentum abstractionis. At vero non potest directe praedicari obiectum reale de ente reali et rationis, quamvis unum per analogiam ad aliud cognoscatur. Cum igitur natura Michaëlis sit ens reale, non potest esse univoce praedicabilis de vero Michaële, et apprehenso.