Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.
Disputatio III: De praedicabilibus in commune.
Disputatio IV: De genere.
Disputatio V: De specie, et individuo.
Sectio I. De specie subiicibili.
Sectio II. Specierum praedicabilis definitio.
Sectio III. Utrum species praedicabilis requirat plura individua possibilia?
Subsectio I. Sententia Thomistarum.
Subsectio II. Diruuntur eius sententiae fundamenta.
Subsectio III. Opposita sententia.
§ 30
§ 31
§ 32
§ 33
Probo ratione ipsum antecedens: quia Sanctus Thomas aut quisquis fuit auctor repugnantiae multiplicitatis numericae, ideo eam adstruxit, quia omnis individuatio distincta a conceptu specifico sumitur per connotationem ad materiam, ut est in vetusto ipsorum proverbio: sed in natura angelica nulla materia connotatur, ergo nulla potest esse individuatio distincta conceptu specifico. Quod autem dicitur omnis multiplicatio numerica sumitur a materia, ideo dicitur, quia omnis individuatio distincta ab specie sumitur a materia: species autem sic distincta sumitur a forma secundum se. Ait enim sanctus Thomas 1 quaest. de spiritualibus creaturis art. 8. et 1. parte q. 50. art. 4. formas separatas a subiecto posse multiplicari numero per diversa subiecta, in quibus esse possunt: et ea quae conveniunt specie, differunt numero, id habere per materiam. Ergo tota ratio individuationis distincta ab specie est per ordinem ad materiam. Unde argumentor: In Angelo nulla est connotatio ad materiam: ergo nulla est individuatio distincta ab specie. Probo consequentiam, quia ubi deest principium individuationis, individuatio non est.