Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.
Disputatio III: De praedicabilibus in commune.
Disputatio IV: De genere.
Disputatio V: De specie, et individuo.
Sectio I. De specie subiicibili.
Sectio II. Specierum praedicabilis definitio.
Sectio III. Utrum species praedicabilis requirat plura individua possibilia?
Subsectio I. Sententia Thomistarum.
Subsectio II. Diruuntur eius sententiae fundamenta.
Subsectio III. Opposita sententia.
§ 30
§ 31
§ 32
§ 33
§ 34
§ 35
§ 36
§ 37
Univoca requirunt convenientiam: non solum ex parte modi concipiendi, sed etiam ex parte obiecti.— Impugno autem etiam a priori hoc responsum: quia quae univoce conveniunt, debent habere duo, alterum ex parte obiecti, alterum ex parte modi concipiendi: ex parte obiecti significati habent substantiam eandem, id est omnino similem: ex parte autem modi habent conceptum communem: quae significantur hac definitione communi: univoca sunt quorum nomen est commune, et secundum nomen ratio substantiae eadem: sed haec individua non habent eandem rationem substantiae significatam per nomen, vel conceptum: ergo non sunt univoca. Probo minorem, quia Michaël existens non est eiusdem substantiae cum Michaële repugnante existentiae. Itaque etiam ad attributa logica exigitur convenientia per similitudinem realem individuorum. Quod est fundamentum abstractionis, et universalitatis.