Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Sectio I. De obiecto, et subiecto in commune.
Sectio II. Logicae adaequata materia.
Sectio III. Utrum voces sint logicae obiectum?
Sectio IV. Utrum ens rationis sit Logicae obiectum?
Sectio V. Utrum modus sciendi formalis, an autem obiectivus sit logicae obiectum.
Sectio VI. Quid sit in modo sciendi formali id quod logicus immediate considerat.
Sectio VII. Utrum modus sciendi formalis tractetur per attributionem ad obiectivum.
Sectio VIII. De adaequato obiecto attributionis dialecticae.
§ 119
Subsectio I. Prima sententia.
Subsectio II.
Subsectio III. Definitio, divisio, et argumentatio non sunt adaequatum Logicae obiectum.
Subsectio IV. Sola demonstratio est adaequatum attributionis obiectum.
§ 147
§ 148
§ 149
§ 150
§ 151
§ 152
§ 153
Confirmatur secundo, quia finis ceterarum fa-cultatum est tota obiecta adaequate cognoscere, ut in scientia de homine, finis attributionis est homo cum suis proprietatibus: non enim sistitur in nuda hominis essentia, sed intenditur perfecta, et adaequata illius cognitio. ergo logica habet pro fine demonstrationem. Probatur consequentia, quia logica est scientia instrumentaria ceterarum facul-tatum, illis praebens modus sciendi: sed facultas instrumentaria habet pro ultimo fine dare illud instrumentum, quo facultas principalis consequi-tur suum ultimum finem. Hoc autem instrumentum est demonstratio. Ergo demonstratio est ultimus finis logicae. Probatur minor, quia scientia instru-mentaria deservit scientiae principali, et illi subii-citur, ut ministra; sed illi non perfecte subiiceretur, nisi servando hunc ordinem. Ergo scientia instru-mentaria, et principalis habent eundem finem. Quod explico in arte fraeno-factoria, et equestri, equestris enim habet pro fine ultimo perfecte do-mare equum; fraeno-factoria vero habet pro fine dare instrumenta necessaria ad hunc finem. Unde non po-test sistere in sola effectione clavorum, sed in effe-ctione omnium, quibus indiget equestris ad suum ultimum finem. Ergo similiter logica non potest sistere in sola definitione, sed in demonstratione. Nam finis remotus logicae est finis immediatus facultatis, cui instrumenta praebet, ut remotus finis effectricis fraenorum est finis equestris: nempe perfectus equorum usus: ergo finis immediatus logicae est instrumentum, quo facultas, cui servit, finem consequatur; sed scientia principalis sola demonstratione consequitur suum finem. Ergo debet etiam per se praebere instrumenta quibus scientia de homine totum penetret hominem.