Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Sectio I. De obiecto, et subiecto in commune.
Sectio II. Logicae adaequata materia.
Sectio III. Utrum voces sint logicae obiectum?
Sectio IV. Utrum ens rationis sit Logicae obiectum?
Sectio V. Utrum modus sciendi formalis, an autem obiectivus sit logicae obiectum.
Sectio VI. Quid sit in modo sciendi formali id quod logicus immediate considerat.
Sectio VII. Utrum modus sciendi formalis tractetur per attributionem ad obiectivum.
Sectio VIII. De adaequato obiecto attributionis dialecticae.
§ 119
Subsectio I. Prima sententia.
Subsectio II.
Subsectio III. Definitio, divisio, et argumentatio non sunt adaequatum Logicae obiectum.
Subsectio IV. Sola demonstratio est adaequatum attributionis obiectum.
§ 147
Censeo solam demonstrationem ut amplectitur omnes demonstrationum species, esse adaequatum attributionis logicae obiectum. Quam sententiam perspicue docuit Aristoteles sexcentis in locis, asserens scopum sibi propositum esse demonstrationem. Quod negare non potuerunt adversarii. Asseruerunt tamen aliqui cum Patre Fonseca periiisse libros de definitione, et divisione: at certe non perierunt libri de interpretatione, de prioristica et analytica resolutione, quos tamen Aristoteles ad demonstrationem direxit. Qua propter asseruerunt alii Aristotelicae logicae attributionis obiectum esse demonstrationem, non vero logicae secundum se. Aristotelem imitantur Graeci, Themistius, Simplicius, Philoponus, et alii ex recentibus non pauci, quibus lucem attulit insignis theologus P. Vasquez 1. parte, disputatione 4. cap. 1.