Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza

Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)

First published 1624

Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.

This work is being completed — add a section.


Summulae

Logica

Disputatio I: De obiecto Logicae.

Sectio I. De obiecto, et subiecto in commune.

Sectio II. Logicae adaequata materia.

Sectio III. Utrum voces sint logicae obiectum?

Sectio IV. Utrum ens rationis sit Logicae obiectum?

Sectio V. Utrum modus sciendi formalis, an autem obiectivus sit logicae obiectum.

Sectio VI. Quid sit in modo sciendi formali id quod logicus immediate considerat.

Sectio VII. Utrum modus sciendi formalis tractetur per attributionem ad obiectivum.

Sectio VIII. De adaequato obiecto attributionis dialecticae.

Subsectio I. Prima sententia.

Subsectio II.

Subsectio III. Definitio, divisio, et argumentatio non sunt adaequatum Logicae obiectum.

Subsectio IV. Sola demonstratio est adaequatum attributionis obiectum.

Secundo probatur a priori; quia sola demon-stratio est finis ultimus logicae per se ultimo expe-tibilis, ergo sola demonstratio est finis extrinsecus logicae. Probatur antecedens primo ex parte ipsius intellectus humani, qui una demonstratione adae-quate, et complete perficitur: quae demonstratio triplicem operationem intellectus includit, et sup-ponit; supponit quidem simplicem apprehensio-nem, quae omne iudicium praecedit, includit au-tem iudicium, et assensum principiorum (idest praemissarum) et discursum conclusionum: praeter has operationes nullam habet intellectus huma-nus. Ergo demonstratio est finis ultimus intelle-ctus humani. Probo consequentiam. Nam finis ulti-mus alicuius potentiae est ille, in quo continetur adaequata illius perfectio. Secundo probatur ex parte ipsius obiecti, nam ille est finis ultimus poten-tiae cognoscitivae, per quam exhaurit, et percipit totum obiectum. Sed intellectus humanus exhaurit, et percipit totum obiectum per solam demonstra-tionem, ergo sola demonstratio est id, quod ultimo expetit intellectus humanus. Maior videtur certa; quia potentia cognoscitiva appetit naturaliter suam operationem: et quo perfectior est operatio, eo vehementius illam appetit potentia: ergo cum potentia adipiscitur totam perfectionem suae ope-rationis, in illa sistit, et nihil ulterius appetit. Ergo potentia cognoscitiva appetit ut ultimum finem illam operationem, in qua continetur adaequata illius perfectio, et per quam totum exhaurit obie-ctum. Probatur autem minor, scilicet per de-monstrationem totum exhauriri obiectum, et in illa contineri totam perfectionem intellectus, quia per demonstrationem cognoscimus naturam, et essentiam obiecti, item illius proprietates et at-tributa, item et omnes illius causas; sed intellectus humanus adaequate perficitur per cognitionem naturae, et essentiae obiecti, et per cognitionem illius proprietatum, et causarum. Item obiectum exhaurit per huiusmodi cognitionem, quia nihil illius superest cognoscendum; ergo intellectus hu-manus adaequate perficitur per demonstrationem, et per illam totum exhaurit obiectum.

Sectio IX. Cetera de obiecto logicae.

Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.

Disputatio III: De praedicabilibus in commune.

Disputatio IV: De genere.

Disputatio V: De specie, et individuo.

Disputatio VI: De differentia, proprio, et accidenti.

Disputatio VII: De his, quae sunt quinque praedicabilibus communia.

↑ Top of work