Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Sectio I. De obiecto, et subiecto in commune.
Sectio II. Logicae adaequata materia.
Sectio III. Utrum voces sint logicae obiectum?
Sectio IV. Utrum ens rationis sit Logicae obiectum?
Sectio V. Utrum modus sciendi formalis, an autem obiectivus sit logicae obiectum.
Sectio VI. Quid sit in modo sciendi formali id quod logicus immediate considerat.
Sectio VII. Utrum modus sciendi formalis tractetur per attributionem ad obiectivum.
Sectio VIII. De adaequato obiecto attributionis dialecticae.
§ 119
Subsectio I. Prima sententia.
Subsectio II.
Subsectio III. Definitio, divisio, et argumentatio non sunt adaequatum Logicae obiectum.
§ 135
§ 136
§ 137
§ 138
§ 139
§ 140
§ 141
§ 142
Quae quidem maxime confirmantur, quia in his facultatibus, quibus agimus de ente per accidens non instituuntur duae tractationes de partibus obiecti adaequati. Philosophia agit de ligno, et lapide secundum se; item et animastica de actibus intellectus, et voluntatis: at vero architectura agit de ligno, lapide, calce, et aliis non secundum se, sed ut possunt aedificium componere: ita Logicus de actibus ut componunt modum sciendi, moralis autem ut fiant ex recta ratione: at vero architectura non agit bis de ligno, et lapide; neque de pariete, aut pavimento, aut tecto. Non enim iam agit de pavimento independenter a domo, iam vero de pavimento cum relatione ad illam: sed una est communisque tractatio pavimenti, atque parietis, quamvis per accidens in se referantur ad tectum, et reliquam domum. Quod evidenti argumento est, aut nunquam pavimentum aut parietem referri ad totam domum ex artis natura, aut referri semper. Sed negari non potest aliquando ex artis natura tectum atque parietem referri ad totam domum: referuntur ergo semper. Eadem autem ratione logicus non tractat bis de definitione sed semel: quemadmodum de propositione, nomine, et aliis non tractat bis sed semel: et tamen cum semel de his tractat, nomen attribuitur propositioni, et propositio modo sciendi: ergo eadem ratione definitio attribuitur demonstrationi. Ratio autem a priori est: quia definitio aliaeque partes entium per accidens non habent diversa praedicata, quando secundum se tractantur, ac quando in toto composito.
Quapropter cum aliquando sint illae partes ad totum compositum referendae, tunc referuntur cum tractantur secundum se. Ratio a priori est, quia ars ut eas referat ad totum compositum, non eget ex parte illarum nisi aptitudine ad illud: quam aptitudinem per se contemplatur, et expetit, sive illis sit essentiale, sive accidentale: ars enim ex natura sua non gaudet opere incoepto, sed perfecto.