Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Sectio I. De obiecto, et subiecto in commune.
Sectio II. Logicae adaequata materia.
Sectio III. Utrum voces sint logicae obiectum?
Sectio IV. Utrum ens rationis sit Logicae obiectum?
Sectio V. Utrum modus sciendi formalis, an autem obiectivus sit logicae obiectum.
Sectio VI. Quid sit in modo sciendi formali id quod logicus immediate considerat.
Sectio VII. Utrum modus sciendi formalis tractetur per attributionem ad obiectivum.
Sectio VIII. De adaequato obiecto attributionis dialecticae.
§ 119
Subsectio I. Prima sententia.
Subsectio II.
Subsectio III. Definitio, divisio, et argumentatio non sunt adaequatum Logicae obiectum.
§ 135
Opinantur alii, adaequatum logicae attributionis obiectum esse modum sciendi qui amplectitur definitionem, divisionem, et argumentationem. Quae docuit P. Suarez disput. 1. metaphysicae sect. 4. a num. 16. P. Fonseca 2. metaphysicae cap. 3. quaest. 1. sectione 7. Patres Conimbricenses q. 5. artic. 1. Masius sect. 1. quaest. 12. prooemiali, conclusione 7. quibus fauere videtur Toletus quaest. 5. estque sententia communior apud nostros dialecticos, quam primum probant Conimbricenses, quia in modo sciendi comperiuntur tres conditiones obiecti adaequati: Primum, quia modus sciendi habet aliquam unitatem qua definiri possit. Deinde, quia de nulla re agit dialecticus quae non sit definitio, aut divisio, aut argumentatio, vel eius pars, ut propositio et terminus, vel ad ipsum referatur ut praedicamentum. Quod argumentum mutuati sunt verbum pro verbo a Patre Fonseca. Respondeo, modum sciendi non esse tam perfecte unum quam est demonstratio: ex quo capite in illam inclinari debent qui unitatem exigunt in obiecto tributionis. Deinde cetera quae tractantur in logica, referuntur quidem ad modum sciendi demonstrativum: nam ad hunc definitio quoque, ac divisio referuntur: cum enim dialectica inventa sit, ad rationis vitia emendanda, nulla ratione id praestatur melius quam demonstratione, per quam dialectica differt a ceteris facultatibus.