Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Sectio I. De obiecto, et subiecto in commune.
Sectio II. Logicae adaequata materia.
Sectio III. Utrum voces sint logicae obiectum?
Sectio IV. Utrum ens rationis sit Logicae obiectum?
Sectio V. Utrum modus sciendi formalis, an autem obiectivus sit logicae obiectum.
Sectio VI. Quid sit in modo sciendi formali id quod logicus immediate considerat.
Sectio VII. Utrum modus sciendi formalis tractetur per attributionem ad obiectivum.
Sectio VIII. De adaequato obiecto attributionis dialecticae.
§ 119
Subsectio I. Prima sententia.
Subsectio II.
Subsectio III. Definitio, divisio, et argumentatio non sunt adaequatum Logicae obiectum.
§ 135
§ 136
§ 137
§ 138
§ 139
§ 140
§ 141
Ratio a priori est, quia quod est per accidens obiecto, potest esse per se facultati de illo: quia facultas dicit ordinem essentialem ad rationem accidentariam obiecto: quod patet in arithmetica, quae essentialiter considerat coniunctionem plurium unitatum, de quibus diversi conflantur numeri: haec tamen unitatum varia coniugatio accidentaria est unitatis ipsis. Idem cernitur in architectura, aliisque facultatibus. Sic quamvis definitioni in sua entitate consideratae esset accidentaria relatio ad demonstrationem, tamen ut consideratur a dialectico est cum illa relatione: quia artes practicae habent pro fine opus perfectum, ad quod referunt imperfectiora, de quibus nullo modo agunt nisi cum ordine ad illud. Quod primum confirmo propositionis exemplo: quae cum in sua entitate per accidens referatur ad divisionem, tamen nunquam de illa a dialectico tractatur nisi cum ordine ad divisionem. Item in sententia horum auctorum logicus agit de nomine, verbo, subiecto, praedicato, oratione ut sic, oratione imperfecta, aliisque vocibus, quae nisi per accidens non componunt propositionem modumque sciendi: nec tamen logicus illa considerat per se fine relatione ad modum sciendi: terminum etenim non tractat per se, sed per propositionem quam per accidens componit. Quemadmodum grammaticus, et rhetor de illis agunt, non quidem ut in illis sistant, sed ut aut congruum sermonem struant, aut elegantem. Quod item maxime cernitur in facultate militari: doctrinae enim equestris obiectum habet per se scitu dignum, nempe equorum usum: quem tamen per se refert ad rectam compositionem totius exercitus et pugnae: hastiludia enim, tornamenta, equorum flexus, atque reflexus illos circum agere circis conatur eques ad strenue imbuendum praeceptis pugnae.