Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza

Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)

First published 1624

Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.

This work is being completed — add a section.


Summulae

Logica

Disputatio I: De obiecto Logicae.

Sectio I. De obiecto, et subiecto in commune.

Sectio II. Logicae adaequata materia.

Sectio III. Utrum voces sint logicae obiectum?

Subsectio I. Voces non sunt obiectum adaequatum logicae.

Subsectio II. Nec inadaequate ad logicum spectare voces.

Voces non sunt formalis sed instrumentalis modus sciendi.— Dicet alius, eum qui ignorat vocum significationem, nescire modum sciendi ut sic, qui abstrahit a mentali et vocali. Iam ostendi disput. 2. summularum sect. 1. voces nec esse formaliter propositionem, nec modum sciendi; sed praecise instrumentaliter: nec esse modi sciendi conceptum obiectivum abstractum a mentali et vocali. Quia modus sciendi formalis est per suam essentiam ignoti manifestativus; vocalis autem praecise per voluntatem liberam imponentis: esse autem signum rei per solam extrinsecam aliorum voluntatem non potest convenire cum signo per essentiam tali. Adde multo minus hominem significari vocibus quam pictura: sed ab homine picto et vero non abstrahitur ratio obiective communis: ergo neque a modo sciendi vocali et formali. Praeterea qui characteres ignorat, nescit etiam aliam speciem modi sciendi: et qui ignorat voces et characteres Latinos, quamvis Graecos didicerit, ignorat quidem alias species modi sciendi. Etenim multi actus Graecorum terminantur ad modum sciendi Graecum scriptum, atque vocalem: qui actus cum sit de modo sciendi est logicus: ergo est diversus ab actu logico terminato ad modum sciendi Latinum. Haec inde sequi probantur: quia ut scriptura et voces sunt diversae species modi sciendi, ita et voces diversorum idiomatum. Tandem, sunt haec modus sciendi, non alio modo faciunt scire quam significando ad libitum, ut ostendi a §. 32. Et quemadmodum Theologus non exercet actum theologicum circa Deum pictum, vocalem, aut scriptum; idest, circa picturam, vocem, et scripturam, quibus Deus libere significatur; ita nec logicus circa voces et characteres explicantes libere modum sciendi.

Sectio IV. Utrum ens rationis sit Logicae obiectum?

Sectio V. Utrum modus sciendi formalis, an autem obiectivus sit logicae obiectum.

Sectio VI. Quid sit in modo sciendi formali id quod logicus immediate considerat.

Sectio VII. Utrum modus sciendi formalis tractetur per attributionem ad obiectivum.

Sectio VIII. De adaequato obiecto attributionis dialecticae.

Sectio IX. Cetera de obiecto logicae.

Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.

Disputatio III: De praedicabilibus in commune.

Disputatio IV: De genere.

Disputatio V: De specie, et individuo.

Disputatio VI: De differentia, proprio, et accidenti.

Disputatio VII: De his, quae sunt quinque praedicabilibus communia.

↑ Top of work