Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza

Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)

First published 1624

Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.

This work is being completed — add a section.


Summulae

Logica

Disputatio I: De obiecto Logicae.

Sectio I. De obiecto, et subiecto in commune.

Sectio II. Logicae adaequata materia.

Sectio III. Utrum voces sint logicae obiectum?

Subsectio I. Voces non sunt obiectum adaequatum logicae.

Subsectio II. Nec inadaequate ad logicum spectare voces.

Probatur conclusio primum: quia voces praecise habent significationem, syntaxim, et ornatum: sed nihil ex his spectat ad logicum: ergo nullus actus logicus eas contemplatur. Maior probatur: quia voces nobis serviunt ad vitam civilem ut per illas significemus obiecta ut a nobis concipiuntur: hic enim est adaequatus illarum usus, et immediatus finis: quia enim non possumus conceptus nostros pandere nisi per externa signa; utimur pro libito vocibus, et scriptura ad nos explanandos. Nihil ergo habent voces ad vitam civilem praeter liberam significationem rerum ut conceptarum. Eaque propter nullus eget suarum vocum usu, nisi ad agendum cum aliis: quia sine illo scit ipse quid, qualiterque conceperit: recognosce disputat. 2. summularum a §. 6. Haec autem significatio vocum directe pertinet ad grammaticum. Etenim a nobis docentur pueri significationem vocum Latinarum. Idque est primum grammatici praeceptoris munus: quem, si perfectus est, nullius vocis latet significatio: suntque grammatici plus minusve docti quo, plures paucioresque sciunt vocum significatus. Anne ad discendas Latinas, aut Graecas significationes adimus Theologorum, aut Philosophorum gymnasia, et non potius grammaticae? Ea ratione grammaticus praeficitur iuvenibus examinandis sint-ne apti ad dialecticam, et alias facultates ineundas? Structuram autem esse grammaticam; et concinnitatem ad rethoricum spectare quis ambigat? Quid ergo superest logicae ad contemplandum in vocibus? Hinc probata manet propositio minor huius argumenti.

Sectio IV. Utrum ens rationis sit Logicae obiectum?

Sectio V. Utrum modus sciendi formalis, an autem obiectivus sit logicae obiectum.

Sectio VI. Quid sit in modo sciendi formali id quod logicus immediate considerat.

Sectio VII. Utrum modus sciendi formalis tractetur per attributionem ad obiectivum.

Sectio VIII. De adaequato obiecto attributionis dialecticae.

Sectio IX. Cetera de obiecto logicae.

Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.

Disputatio III: De praedicabilibus in commune.

Disputatio IV: De genere.

Disputatio V: De specie, et individuo.

Disputatio VI: De differentia, proprio, et accidenti.

Disputatio VII: De his, quae sunt quinque praedicabilibus communia.

↑ Top of work