Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Sectio I. De obiecto, et subiecto in commune.
Sectio II. Logicae adaequata materia.
Sectio III. Utrum voces sint logicae obiectum?
§ 21
Subsectio I. Voces non sunt obiectum adaequatum logicae.
Subsectio II. Nec inadaequate ad logicum spectare voces.
§ 27
§ 28
§ 29
§ 30
§ 31
§ 32
§ 33
§ 34
§ 35
§ 36
§ 37
§ 38
Responsio ad impugnationem.— Respondebit aliquis; logicam perfectam considerare internum modum sciendi haud nudum, sed coniunctum vocali aut scripto: quemadmodum materia poenitentiae sacramenti non sunt nudi voluntatis affectus, sed quasi vestiti signo aliquo sensili. Ah quale exemplum!1 Instituit Deus sacramenta sensilia: cui instituto necesse fuit ut actus conferentis, et recipientis sacramentum poenitentiae sentiri possent: voluntas ergo, qua Sacerdos absolvit poenitentem, sentitur per vocem: dolor autem poenitentis sentitur per confessionem externam factam voce, scripto, nutu, aut alio muto signo. An ne propterea aliquis argumentabitur nutibus? Scientiae omnes dici possent agere de vocibus, quia non contemplantur nude res ipsas, sed ut explanabiles externo signo. Igitur Dialectica per se nihil curat de sui obiecti sensibilitate magis quam Metaphysica: significatio autem rerum ut concipiuntur, ad grammaticum spectat, aut magistrum ludi puerilis.