Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Sectio I. De obiecto, et subiecto in commune.
Sectio II. Logicae adaequata materia.
Sectio III. Utrum voces sint logicae obiectum?
§ 21
Subsectio I. Voces non sunt obiectum adaequatum logicae.
§ 22
§ 23
§ 24
§ 25
Secundo argumentaberis: quia modus sciendi est ignoti manifestativus: sed voces manifestant ignota: ergo voces sunt dialecticae obiectum.1 Respondeo primo; etiam modum sciendi formalem esse manifestativum ignoti, ut constabit disput. 10. sect. 1. ac propterea alia praeter voces logicus contemplatur.2 Secundo respondeo duas esse manifestationes ignoti: alteram quando unus actus intellectus aut duo significant clarius aliqua, quae per alium actum significata sunt obscurius: ut actus de animali rationali clarius repraesentant hominem quam hic actus homo. Atque haec ratio est perfectus modus sciendi, quem logica contemplatur. Secunda manifestatio est, qua significamus exterius obiecta ut a nobis concipiuntur; vel significamus directe conceptiones ipsas formales: haec autem manifestatio grammaticae est, non logicae: grammatici enim muneris est suppeditare voces significativas rerum omnium, easque struere ut apte significent.