Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Sectio I. De obiecto, et subiecto in commune.
Sectio II. Logicae adaequata materia.
Sectio III. Utrum voces sint logicae obiectum?
§ 21
Subsectio I. Voces non sunt obiectum adaequatum logicae.
§ 22
Prima sententia docet logicae adaequatum obiectum esse voces. Ea falso imponitur Nominalibus.— PRima sententia docet modum sciendi vocalem esse adaequatum obiectum logicae: quae sententia dat logicae solas voces. Quam opinionem multi abscribunt Nominalibus: qui propterea huius nominis contraxerunt invidiam, quod omnia ad nomina vocesque referrent. Qui tamen longe in alio sensu hanc vocem, nomen, acceperunt: nempe pro conceptu mentali sive pro cognitione: quia cum voces subrogentur pro conceptu formali, acceperunt per metonymiam vocem pro conceptu: quos disp. 5. metaph. saepe defendo contra nonnullos qui nescio an per ansam calumniae, an per contemptum eorum legendi libros contenti primo syllabarum sonitu multa imponunt Nominalibus: quibus homines doctissimos, qui lucem scholis attulerunt, in popularem invidiam adduxerunt. Okamus in logica late probat obiectum logicae esse conceptus mentis:1 item in primum dist. 2. quaest. 8. conceptum mentis vocem appellat, quemadmodum et B. Thomas opusc. 9. q. 1. et initio lib. 1. perihermen. omnia reducit ad voces subrogatas pro conceptibus.2 quin quinque praedicabilia vocantur a Porphyrio quinque voces. In hoc sensu et non in alio Nominales dixerunt modum sciendi vocalem esse logicae obiectum: id est, modum sciendi formalem, quem vocalis significat. Potiori iure ea sententia adscribi potuit Aureolo in prologo fol. 66. asserenti, vocem ut expressivam conceptuum obiectum esse logicae:3 eundem tamen habet explicatum, nempe vocem acceptam formaliter pro conceptu quem exprimit.