Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Sectio I. De obiecto, et subiecto in commune.
Sectio II. Logicae adaequata materia.
Sectio III. Utrum voces sint logicae obiectum?
§ 21
Subsectio I. Voces non sunt obiectum adaequatum logicae.
§ 22
§ 23
Ea tamen sententia nunquam potuit inuehi in scholas, nec ratione ulla est probabilis.1 Etenim multa considerat logicus a vocibus aliena. Cum enim dicitur, primam passionem demonstrari per essentiam, illud obiecto convenit, non voci. Vox enim prima passio non monstratur per hanc essentia: quamvis daremus voces ipsas esse id quo demonstratio conficitur. Item cum dicimus demonstrationem generare scientiam, id convenit obiectivae demonstrationi, et formali: obiectivae enim in ratione obiecti; formalis autem quasi efficienter generat scientiam. Tertio, quia logicus agit de signo formali, quod est actus intellectus: voces autem sunt instrumentale signum. Tandem quia modus sciendi eiusque directio sunt formaliter actus intellectus: et qui nihil scit de vocibus, aut scripturis, solo rationis lumine potest cognoscere vim syllogisticam, et eius attributa, et uti logicis praeceptis: quae nequaquam pendent a Graeco idiomate, aut Latino. Omnes autem illi actus sunt logici: ergo logicus multa considerat praeter voces. Denique haec conclusio clarius patebit ex §. 28. ubi voces reiiciam etiam a partiali logicae obiecto.