Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza

Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)

First published 1624

Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.

This work is being completed — add a section.


Summulae

Logica

Disputatio I: De obiecto Logicae.

Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.

Disputatio III: De praedicabilibus in commune.

Disputatio IV: De genere.

Disputatio V: De specie, et individuo.

Sectio I. De specie subiicibili.

Sectio II. Specierum praedicabilis definitio.

Sectio III. Utrum species praedicabilis requirat plura individua possibilia?

Sectio IV. Utrum genus in una specie, et haec in uno individuo reperiri possit?

Sectio V. De individuo primae intentionis.

Sectio VI. De individuo secundae intentionis.

Sectio VII. Utrum detur ratio communis individuis.

Sectio VIII. De individuo vago, et eius praedicabilitate.

Sectio IX. Praedicatio individui vagi.

Unde infers has propositiones esse identicas, homo et aliquis homo est homo, quia praedicatum, et subiectum in utraque eodem modo, et cum eadem universalitate concipiuntur. Uno verbo, perpende ad idem praedicabile pertinere individuum vagum, ad quod pertinet terminus, quem afficit nomen, aliquod, vel quoddam, ut Petrus est quidam homo, ad speciem; quoddam animal, ad genus; quoddam rationale, ad differentiam; aliquod risibile, ad proprium; aliquod album, ad accidens. Ratio est; quia hi termini omnis, et aliquis, non variant modum, quo concipitur terminus communis, sed tantum distribuunt, aut confundunt singularia, quod non variat rationem praedicabilis, quia hoc solum discriminatur per modum, quo praedicata communia concipiuntur, quod in sententia Nominalium negante obiectivas praecisiones est clarum. Item et in Thomistarum, quia nomen aliquis, et omnis, non faciunt essentiam clarius, aut confusius cognosci, ut cum dicis homo currit, aliquis homo currit, omnis homo currit, quid varias hominis conceptum? Saltem reduci ad speciem negari non potest, vel dic singularitatem in singulari esse extra essentiam, non vero singularitatem in communi, quia homo, ut sic est idem quod singulare ut sic, et confuse.

Disputatio VI: De differentia, proprio, et accidenti.

Disputatio VII: De his, quae sunt quinque praedicabilibus communia.

↑ Top of work